Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

List of thumbnails

< >
241
241 (217)
242
242 (218)
243
243 (219)
244
244 (220)
245
245 (221)
246
246 (222)
247
247 (223)
248
248 (224)
249
249 (225)
250
250 (226)
< >
page |< < (226) of 376 > >|
250226M. VITRUVII P. DE ARCHITECTURA Capricorni quotidie ſingula puncta tangens, ad perpendiculum habens a-
quae currentis vehemens pondus, celeriter per orbiculi foramen id ex-
trudit ad vas, tum excipiens eam (quoniam brevi ſpatio impletur) corripit
et contrahit dierum minora ſpatia et horarum.
Cum autem quotidiana
verſatione minoris tympani lingula ingreditur in Aquario, diſcedit tum foramen a perpendiculo, et aquae minus vehementi curſu co- gitur tardius emittere ſalientem.
Ita quo minus celeri curſu vas excipit
aquam, dilatat horarum ſpatia.
Aquarii vero piſciumque punctis, uti
gradibus ſcandens, orbiculi foramen in Ariete tangendo octavam partem,
aquae temperate ſalienti praeſtat aequinoctiales horas.
Ab Ariete per
Tauri et Geminorum ſpatia ad ſumma Cancri puncta, partis octavae fora-
men ſeu tympanum verſationibus peragens, et in altitudinem eo rediens,
viribus extenuatur, et ita tardius ſluendo dilatat morando ſpatia, et effi-
cit horas in Cancri ſigno ſolſtitiales.
A Cancro cum proclinat et peragit
per Leonem et Virginem, ad Librae partis octavae puncta revertendo et
gradatim corripiendo ſpatia, contrahit horas, et ita perveniens ad puncta
Librae, aequinoctiales rurſus reddit horas.
Per Scorpionis vero ſpatia et
Sagittarii, proclivius deprimens ſeſe foramen rediensque circumactione ad
Capricorni partem octavam, reſtituitur celeritate ſalientis ad brumales
horarum brevitates.
Quae ſunt in horologiorum deſeriptionibus rationes
et apparatus, uti ſint ad uſum expeditiores, quam aptiſſime potui per-
ſcripſi.
Reſtat nunc de machinationibus, et de earum principiis ratioci-
nari.
Itaque de his, ut corpus emendatum architecturae perſiciatur, in
ſequenti volumine incipiam ſcribere.
12

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index