Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800
<pb o="226" file="0250" n="250" rhead="M. VITRUVII P. DE ARCHITECTURA"/>
Capricorni quotidie ſingula puncta tangens, ad perpendiculum habens a-
<lb/>
quae currentis vehemens pondus, celeriter per orbiculi foramen id ex-
<lb/>
trudit ad vas, tum excipiens eam (quoniam brevi ſpatio impletur) corripit
<lb/>
et contrahit dierum minora ſpatia et horarum. </s>
<s xml:id="echoid-s3965" xml:space="preserve">Cum autem quotidiana
<lb/>
verſatione minoris tympani lingula ingreditur in Aquario, diſcedit
tum foramen a perpendiculo, et aquae minus vehementi curſu co-
gitur tardius emittere ſalientem. </s>
<s xml:id="echoid-s3966" xml:space="preserve">Ita quo minus celeri curſu vas excipit
<lb/>
aquam, dilatat horarum ſpatia. </s>
<s xml:id="echoid-s3967" xml:space="preserve">Aquarii vero piſciumque punctis, uti
<lb/>
gradibus ſcandens, orbiculi foramen in Ariete tangendo octavam partem,
<lb/>
aquae temperate ſalienti praeſtat aequinoctiales horas. </s>
<s xml:id="echoid-s3968" xml:space="preserve">Ab Ariete per
<lb/>
Tauri et Geminorum ſpatia ad ſumma Cancri puncta, partis octavae fora-
<lb/>
men ſeu tympanum verſationibus peragens, et in altitudinem eo rediens,
<lb/>
viribus extenuatur, et ita tardius ſluendo dilatat morando ſpatia, et effi-
<lb/>
cit horas in Cancri ſigno ſolſtitiales. </s>
<s xml:id="echoid-s3969" xml:space="preserve">A Cancro cum proclinat et peragit
<lb/>
per Leonem et Virginem, ad Librae partis octavae puncta revertendo et
<lb/>
gradatim corripiendo ſpatia, contrahit horas, et ita perveniens ad puncta
<lb/>
Librae, aequinoctiales rurſus reddit horas. </s>
<s xml:id="echoid-s3970" xml:space="preserve">Per Scorpionis vero ſpatia et
<lb/>
Sagittarii, proclivius deprimens ſeſe foramen rediensque circumactione ad
<lb/>
Capricorni partem octavam, reſtituitur celeritate ſalientis ad brumales
<lb/>
horarum brevitates. </s>
<s xml:id="echoid-s3971" xml:space="preserve">Quae ſunt in horologiorum deſeriptionibus rationes
<lb/>
et apparatus, uti ſint ad uſum expeditiores, quam aptiſſime potui per-
<lb/>
ſcripſi. </s>
<s xml:id="echoid-s3972" xml:space="preserve">Reſtat nunc de machinationibus, et de earum principiis ratioci-
<lb/>
nari. </s>
<s xml:id="echoid-s3973" xml:space="preserve">Itaque de his, ut corpus emendatum architecturae perſiciatur, in
<lb/>
ſequenti volumine incipiam ſcribere.</s>
<s xml:id="echoid-s3974" xml:space="preserve"/>
</p>
<note symbol="11)" position="foot" xml:space="preserve">Sic Cod. Fran. pro majoris.</note>
<note symbol="12)" position="foot" xml:space="preserve">Sic cum Philandro, pro cuncta deſcendunt foramina - aquam vehementi.</note>