Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

List of thumbnails

< >
201
201 (174)
202
202 (175)
203
203 (176)
204
204 (177)
205
205 (178)
206
206 (179)
207
207 (180)
208
208 (181)
209
209 (182)
210
210 (183)
< >
page |< < (224) of 300 > >|
251224DE ECHO. maliter acciderit. quod multis antea videbatur paradoxum. nullos è contrario quibus vox ſatis obliquè, aut
citra debitam diſtantiam occurrat, ſonoro ipſi reſonare poſſe.
quæ omnia etiam pluribus experimentis a me
comprobata ſunt.
Porrò ex ignoratione harum circũſtantiarum, ſitus ſcilicet, & diſtantiæ prouenit, vt mul-
ti perſæpè mirentur cum paries vnus reſonet, alter vero minimè, etiamſi ſecundum cætera, ſint ſimillimi.
Qua ratione eximis vallibus Echo reſonare poſſit. Theorema VII.
SEd enim dubitabit forte quiſpiam in hunc modum, ſi vera
132[Figure 132] ſunt hactenus tradita, curigitur ſi quis ex alta torrentis rupe
vociferetur, ei non raro, &
quidem ab ima valle Echo ſuccine-
re, aut ſucclamare ſolet?
Reſpondemus igitur Echum huiuſ-
modi reſonare ex ima atque oppoſita rupe, cui vox ſonori nor-
maliter dimittatur.
vt in hac ſiguratione licet contemplari. vox
enim à ſonoro A.
normaliter per lineam A B. decurrit in imam,
&
oppoſitam rupem C B D. atque inde per eandem viam, iux-
ta leges reflexionis reuertitur ad idem A.
oportet autem partem
rupis oppoſitæ reſonantem eſſe planam, aut modicè concauam,
&
præterea ſatis terſam.
Car in minori diſtantia Echo pauciores ſyllabas, in maiore plures repetat.
Theorema VIII.
HIc conſideranda eſt duplex duratio vocis. prima eſt duratio vocis primariæ circa ipſum ſonorum, quæ
tandiu durat, quandiu profertur.
pręterea notandum eſt, hanc vocem primariam eſſe multo maiorem,
&
rortiorem quam reflexam, quanto enim longius tendit, tanto magis debilitaur. ſecunda duratio, eſt du-
ratio propagationis vocis per lineam actionis, quę duratio includit primam, non ſolum enim dum vox pri-
maria ſonat, vel durat circa ſonorum, eodem tempore longè propagatur, ſed etiam poſtquam ibi ſiluerit ad-
huc propagatur:
& in ipſa propagatione aliquando reflectitur, vnde & Echo generatur, ſicque propagatio
fit partim per directam, partim pet reflexam lineam.
porrò & experientia, & ratione palam eſt hanc ſecun-
dam durationem eſſe prima diuturniorem, audimus enim aliquando multo poſt primariam vocem, vocem
eandem ab Echo reflexam.
præterea conſiderare oportet, quod hęc ſecunda duratio commenſuratur diſtan-
tiæ, ſeu longitudini illi toti per quam vox producitur, &
reflectitur; quare in minori diſtãtia, minor erit hæc
duratio, hoc eſt, citius vox reflexa reuertetur ad ſonorum:
in maiori autem diſtantia, maior erit duratio, hoc
eſt, tardius vox reflexa reuertetur ad ſonorum.
quoniam vero in minori diſtantia minor eſt durario, ſeu tem
pus breue intercedit, ideo pauciores ſyllabas reflectere poteſt, quæ poſt primam durationem exaudiantur,
hoc eſt, extincta priori voce, vox enim prima quia fortior, &
maior eſt hac ſecunda reflexa, ideo impedit ne
quidquam de ea diſtinctè percipiatur, quandiu ipſa durat.
vbi ſciendum eſt omne reflectens repetere omnes
ſyllabas, quæ in ipſum diriguntur, non tamen omnes exaudiri poſſe à ſonoro, ſed eas tantummodo, quæ poſt
primariam vocem ad eum reflectuntur.
priores autem, quę durante prima voce ad eum reflectuntur, ob ſtre-
pitum eius diſtinctè exaudiri ab eo nequeunt, ſed cum ſtrepitu primæ vocis in bombum confunduntur.
è
contrario quando maior eſt diſtantia, maior eſt etiam duratio ſecunda, ideſt, plus temporis intercedit inter
primam vocem, &
ſecundam: quare poterunt in maiori hoc tempore plures quoque ſyllabæ diſtinctè refle-
cti, &
exaudiri. ex quibus propoſitum patere poteſt.
Cùm ccho ſtatim poſt primam vocem, repetit omnes illius ſyllabas, neceſſe eſt durationem propa-
gationis eſſe duplam orationis tam primariæ vocis, quam reflexæ. Theor. I X.
DVratio enim propagationis, vti ſupra explicauimus, continet etiam durationem primariæ vocis, quia
ſonante illa ſimul ſit propagatio, &
præterea continet durationem vocis reſlexæ, ſed duratio vocis re-
flexæ eſt æqualis durationi vocis primariæ, cùm vna, &
eadem ſit prima, & reflexa. tota igitur propagatio
conſtat in hoc caſu ex duabus durationibus æqualibus, &
inuicem continuis, ideſt, ex duratione primarię vo-
cis, &
reflexæ. quare tota ſimul erit dupla tam primæ, quam reflexæ vocis. vera igitur eſt propoſitio.
Conſectarium.
EX quibus ſequitur in ea Echo, quæ non ſtatim poſt primam vocem, ſed aliquanto poſt reſonat, duratio-
nem propagationis eſſe pluſquam duplam primariæ.
& quidem tanto plus, quantum eſt illud

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index