Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Table of figures

< >
< >
page |< < (230) of 530 > >|
252230M. VITRVVII POLL.
Lacunariorum & arcæ. ] Id eſt caui ipſorum laquearium.
Alís dextra & ſíníſtra. ] Alæ dicuntur hoc loco quod vtrinque continuò
ab impluuio ſtruitur.
Tablínum. ] Pro pinacotheca tablinum poſuit. Nam in tablino, quod Græcis
γραμματοφυλάκτου dicitur, codices &
monumenta rerum in magistratu geſtarum
aſſeruantur, in pinacothecis verò pictæ tabulæ &
ſtatuæ, vt ex Plin. lib. X X X V.
cap. I I. & X I I. conijcere licet. At non ſigna, vt idem ait, externorum artiſicum,
nec æra aut marmora apud maiores, ſed expreßi cera vult{us} ſingulis diſponeban-
tur armarijs, vt eſſent imagines, quæ comitarentur gentilitia funera:
ſemper\’ de-
functo aliquo tot{us} erat familiæ ei{us}, qui vnquam fuerat popul{us}.
Stemmata verò
lineis diſcurrebant ad imagines pict{as}.
Sunt autem ſtemmata (vt obiter declarem{us}
verbum Plinij, Iuuenalis, Perſij, Martialis, Suetonij, Pauli Iuriſconſulti, &
aliorum)
grad{us} generis, &
ordines deſcendentium, qui ramis quibuſdam, & velut inter-
currentib{us} lineis distinguebantur:
vt cuiuſdam antiquam lectionem commutan-
tis licentiam probare hoc loco non poßim.
Sophoclis ſcholiastes in Oedipode, ſtemma
interpretatur lanam ramo circumuolutam.
Sed de tablino & pinacotheca vide quæ
ſunt apud Alexandrum ab Alexandro lib.
V. genialium dierum, cap. I I.
Sí ením mínorum ſymmetrijs vtemur ín maíoríbus. ] Peruerſa
eſt hæc ſcriptura, legendum verò eſt, Si enim maiorum ſymmetrijs vtemur in mi-
norib{us}.
Item paulò pòſt. Sin autem maiorum in minorib{us} vtemur, restituendum,
ſin autem minorum in maiorib{us} vtemur.
Fugiſſet me loc{us} hic, niſi conniuenti mi-
hi tranſilienti\’ ſummonſtraſſet acri vir ingenio Luceni{us} me{us}.
Quemadmodum de thyromatís. ] De ijs traditum eſt capite ſexto,
libri quarti.
Impluuij lumen. ] Deorſum quò impluit, impluuium dicitur, ſurſum, quà
compluit, compluuium:
vtrunque à pluuia. Autor Varro de lingua Latina libro
quarto.
Aſconi{us} in librum tertium Ciceronis in Verrem, impluuium locum eſſe
ſcribit ſine tecto in ædib{us}, quo impluere imber in domum poßit.
Detriclinijs & œcis, exedris, & pinacothecis, & eorum
dimenſionib{us}. # CAP. V.
TRICLINIORVM quanta latitudo fuerit, bis
tanta longitudo fieri debebit.
Altitudines omnium
conclauiorum quæ oblonga fuerint, ſic habere debent
rationem, vti longitudinis &
latitudinis menſura com
ponatur, &
ex ea ſumma dimidium ſumatur, & quan-
tum fuerit, tantum altitudini detur.
Sin autem exedræ
aut œci quadrati fuerint, latitudinis dimidia addita, altitudines educan-
tur.
Pinacothecæ, vti exedræ, amplis magnitudinibus ſunt conſtituendæ,
œci Corinthii, tetraſtyliq́;
, quiq́; Aegyptii vocantur, latitudinis & lon-
gitudinis, vti ſuprà tricliniorum ſymmetriæ ſcriptæ ſunt, ita habeant

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index