Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
141 129
142 130
143 131
144 132
145 133
146 134
147 135
148 136
149 137
150 138
151 139
152 140
153 141
154 142
155 143
156 144
157 145
158 146
159 147
160 148
161 149
162 150
163 151
164 152
165 153
166 154
167 155
168 156
169 157
170 158
< >
page |< < (240) of 672 > >|
252240Diſſertatio Octaua. vt abſque vehementi eruptione Sulphurearum particularum ad
ſummum non niſi extima ſuperſicies ignem breuem concipiat.
Idem quoquè affirmarem de Iucundo illo Megalopolitanorum
igne innoxiè ardente ſub denſi nemoris fronde.
Ne verò in Sa-
pientiſſimi Philoſophi mentem nimis facilè credulitatem irrepſiſ-
ſe dicam, cum ignem calidiſſimum, nec tamen adurentem in Pi-
thecuſis dignum eſſe cenſuit, qui literis conſignaretur, fortaſſe
exigne illo acerrimi ſpiritus prodibant, qui citiſſimè ac vehemen-
ter ferirent tangentis neruos, adeoque moleſtiſſimum caloris ſen-
ſum excitarent, nimiâ tamen velocitate præteruolarent materiam,
quamuis ad conflagrandum facilem, ſedeam vix lamberent, non pe-
netrarent, quemadmodum de Ætnæâ flammâ, quæ ſcit niuibus ſer-
uare fidem, Poëta cecinit.
Dand. Poëticè profectò: ſicuti de nauigantibus dicitur, *T ur-*
*reſque vrbeſque recedunt,* ita de Ætnæâ flammâ canitur, *Lam-*
*bit contiguas innoxia flamma pruinas:
* ijs videlicet, qui procul
montis verticem ſpectant, erumpens ex cratere, cuius amplitu-
dinem non vident, flammam ſui imaginem oculo imprimit proxi-
mam imagini niuis, qua extimus crateris margo conueſtitur;
pro-
pterea flamma procul aſpectanti oculo apparet niui proxima:
cœ-
terùm ex intimis Ætnæ viſceribus erumpens flamma abeſt à niue
tanto interuallo, quanta ferè eſt crateris ſemidiameter:
adeoque
non miror, ſi flamma à niue diſtans centenos aliquot paſſus, ſur-
ſumque aſcendens, niuem ad latus poſitam intactam relinquat;
quis enim hoſtem abſentem, nec ad ſe venientem, ſed aliorſum
magnis itineribus progredientem reformidet?
Ego verò (pace tua
dixerim, Gradonice) non adeò benignum interpretem me exhi-
beo Ariſtoteli;
cum enim Pithecuſæ non ſint à nobis admodum
remotæ, ſed in Sinu Puteolano, quam inſulam Ænariam, Ho-
mero Inarimen, hodie Iſchiam, ab oppido coxendicis formam
referente vocant, nullum tam mirandi in Naturâ prodigij ve-
ſtigium retinere nouimus.
Quapropter ſuſpicor ab aliquo fictilia
dolia (quæ Pithecuſis nomen dederunt) indè in Græciam adue-
hente fabulam exiſſe, atque in vulgus emanâſſe tam conſtanti
famâ, cui non putârit Philoſophus operæ pretium reluctari.
Quo-
niam autem vt plurimum, ſicuti tritici grana in Lolium vitio de-
prauati nutrimeuti degenerant, ita veritas aliqua commentis fu-
cata tranſit in fabulam;
idcirco contingere potuit aduenam

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index