Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Table of figures

< >
< >
page |< < (238) of 361 > >|
252238HYDRODYNAMICÆ
(IV) Quod maximam oſtendit auræ elaſticitatem eſt experimentum ter-
tium cum tormento nondum decurtato ſumtum, quod indicat aſcendere
potuiſſe globum accepto impetu ad altitudinem α = 58750 ped.
Angl. Erat
autem longitudo animæ A G ſeu a = 7, 7:
longitudo A C (quantum ex
amplitudine animæ &
gravitate pulveris pyrii conjicio) erat = 0, 08. De-
nique valor ipſius P (ſeu ponderis columnæ mercurialis, cujus baſis ſit cir-
culus maximus globi &
cujus altitudo ſit 30. poll. Angl. ratione ponderis glo-
bi ferri deſignati per unitatem) invenitur poſita gravitate ſpecifica inter mer-
curium &
ferrum ut 17 ad 10 = 26, 8: Et cum per §. III. ſit proxime n =
α:
(b P log {a/b}) erit n = 6004. Unde ſequitur, ſi aura pulveris pyrii inflamma-
ti elaſticitatem habeat ſuæ denſitati proportionalem, eſſe illius maximam ela-
ſticitatem minimum ſexies millies majorem elaſticitate aëris ordinarii.
(V) At vero ſi jam conſideremus partem auræ inutilem, quæ avolat per
lumen accenſorium &
hiatum à globo relictum, majorem elaſticitatem inve-
niemus:
Calculus qui ad hanc quæſtionem ſolvendam requiritur, cum non
parum prolixus atque intricatus ſit, non hæſitavi hypotheſes adhibere paul-
lo liberiores, quibus admodum facilitatur:
quamvis ipſæ hypotheſes non
ſint omni rigore veræ, errorem tamen notabilem producere non poſſunt.
Primo ponam utramque aperturam, per quam aura evolare poſſit, eſſe ve-
luti infinite parvam ratione animæ amplitudinis;
hoc poſito poterit ſingulis
momentis velocitas, cum qua aura avolat, æſtimari immediate ex preſſione
ſola:
hujusmodi autem hypotheſin ſine ullo ſenſibili errore fieri poſſe pro
omni fluido, tunc etiam cum foramina non ſunt admodum exigua, paſſim
ut corollarium ex theoria noſtra deduximus, &
multo facilius aſſumi poſſe in
fluido valde elaſtico facile quisque videbit ex eo, quod incrementum aſcen-
ſus potentialis ratione motus interni longe minus eſt ratione aſcenſus potentialis
particulæ per foramen exilientis in fluido, quod à propria elaſticitate ex-
pellitur, quam quod gravitatis vi ejicitur:
in priori enim minor eſt motus
localis internus quam in altero.
Secundo auræ pulveris pyrii inflammati vim
elaſticam tantam eſſe, ut niſus atmoſphæræ contrarius attendi non mereatur:

tertio velocitatem globi in tormento utut permagnam, tamen minimam cen-
ſeri poſſe ratione velocitatis, qua aura per hiatum utrumque avolat, quia
nempe inertia iſtius auræ non poteſt non admodum eſſe exigua ratione

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index