Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Table of figures

< >
< >
page |< < (516) of 568 > >|
252516CHRIST. HUGENII 100[Figure 100]
VI.
C. H. Z. DE PROBLEMATE
BERNOULLIANO
IN
ACTIS LIPSIENSIBUS
PROPOSITO.
ELegans inprimis eſſe hoc Problema, cum ex iis
quæ Clariſſimus inventor de eo prodidit, tum
ex ſolutione &
commentatione fraterna mani-
feſtum eſt.
A quo inveſtigando cum propter
inſignem difficultatem, quæ ſtatim ſeſe offerebat, abſtinere
ſtatuerim (neque enim omnibus perquirendis, quæ à Viris
eruditis exercitii gratia proponuntur, incumbere neceſſe exi-
ſtimo, aut aſſequendis parem me profiteor) non deſiit
tamen quaſi invitum compellere recurrens identidem quæ-
ſiti non vulgaris idea, donec tandem quod deſiderabam
obtinui.
Inventa nimirum æquatione differentiali, in qua
ex altera parte erat elementum trapezii hyperbolici, ab
aſymptoto perpendicularibus intercepti;
ab altera elemen-
tum ſpatii curvilinei, quod itidem ad trapezium hyper-
bolicum reduci poſſet.
Quod apertius exponerem, niſi
relinquendam etiamnum aliis putarem inquirendi volupta-
tem.
Inde eo rem deducebam, ut trapezium ejuſmodi
hyperbolicum ſecandum eſſet aut augendum ſecundum ra-
tionem datam.
Quod cum per medias aut continue

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index