Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Table of contents

< >
Error: no table of contents!
< >
page |< < (228) of 376 > >|
252228M. VITRUVII P. DE ARCHITECTURA bonis ejicerentur: ipſique architecti, poenae timore coacti, diligentius mo-
dum impenſarum ratiocinantes explicarent, uti patres ſamiliarum ad id,
quod praeparaviſſent, ſeu paulo amplius adjicientes, aediſicia expedirent.
Nam qui quadringenta ad opus poſſunt parare, ſi adjiciant centum, haben-
do ſpem perfectionis, delectationibus tenentur.
Qui autem adjectione di-
midia, aut ampliore ſumptu onerantur, amiſſa ſpe, et impenſa abjecta,
fractis rebus et animis, deſiſtere coguntur.
Nec ſolum id vitium in aedi-
ſiciis, ſed etiam in muneribus, quae a magiſtratibus foro gladiatorum ſce-
nisque ludorum dantur;
quibus nec mora, neque expectatio conceditur,
ſed neceſſitas ſinito tempore perſicere cogit:
uti ſunt ſedes ſpectaculorum,
velorumque inductiones, et ea omnia, quae ſcenicis moribus per machi-
nationem ad ſpectationes populo comparantur.
In his vero opus eſt
prudentia diligenti et ingenii doctiſſimi cogitatu, quod nihil eorum perſi-
citur ſine machinatione, ſtudiorumque vario ac ſolerti vigore.
Igitur quo-
niam haec ita ſunt tradita et conſtituta, non videtur eſſe alienum, uti
caute ſummaque diligentia, antequam inſtituantur opera, eorum expedi-
antur rationes.
Ergo quoniam neque lex neque morum inſtitutio id po-
teſt cogere, et quotannis et praetores et aediles ludorum cauſa machina-
tiones praeparare debent;
viſum mihi eſt, Imperator, non eſſe alienum,
quoniam de aediſiciis in prioribus voluminibus expoſui, in hoc, qui ſini-
tionem ſummam corporis habet conſtitutam, quae ſint principia machi-
narum ordinata praeceptis explicare.
CAPUT I.
De machina et ejus ab organo diſferentia.
Machina eſt continens ex materia conjunctio, maximas ad onerum mo-
tus habens virtutes.
Ea movetur ex arte circulorum rotundationibus
quam Graeci κυχλικὴρ χίνὴσιν appellant.
Eſt autem unum genus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index