Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (229) of 376 > >|
253229LIBER X. CAPUT II. um, quod graece ὰχροβατιχὸν dicitur: alterum ſpiiitale, quod apud eos
πνευματικὸν
appellatur:
tertium tractorium, id autem Graeci βάναυσον vo-
citant
.
Scanſorium autem eſt, cum machinae ita fuerint collocatae, ut
ad
altitudinem tignis ſtatutis et transverſariis colligatis, ſine periculo ſcan-
datur
ad apparatus ſpectationem.
Spiritale eſt, cum ſpiritus expreſſioni-
bus
impulſus, et plagae vocesque organicῶs exprimuntur.
Tractorium
vero
, cum onera machinis pertrahuntur, aut ad altitudinem ſublata col-
locantur
.
Scanſoria ratio non arte ſed audacia gloriatur. Ea catenatio-
nibus
et transverſariis et plexis colligationibus et eriſmatum fulturis continetur.
Quae autem ſpiritus poteſtate aſſumit ingreſſus, elegantes ar-
tis
ſubtilitatibus conſequitur effectus.
Tractoria autem majores, et ma-
gniſicentia
plenas habet ad utilitatem opportunitates, et in agendo cum
prudentia
ſummas virtutes.
Ex his ſunt alia quae mechanicῶs, alia quae
organicῶs
moventur.
Inter machinas et organa id videtur eſſe diſcrimen,
quod
machinae pluribus operibus, aut vi majore, coguntur effectus habe-
re
, uti baliſtae torculariumque prela.
Organa autem unius opere, pru-
denti
tactu perſiciunt, quod propoſitum eſt, uti ſcorpionis, ſeu aniſocyclo-
rum
verſationes.
Ergo et organa et machinarum ratio ad uſum ſunt neceſſaria, ſine quibus nulla res poteſt eſſe non impedita. Omnis autem
machinatio
eſt a rerum natura procreata, ac a praeceptrice et magiſtra
mundi
verſatione inſtituta.
Namque animadvertamus primum et aſpicia-
mus
continentem, Solis, Lunae, quinque etiam ſtellarum naturam, quae
ni
machinata verſarentur, non habuiſſemus in terra lucem, nec ſructuum
maturitates
.
Cum ergo majores haec ita eſſe animadvertiſſent, e rerum
natura
ſumpſerunt exempla, et ea imitantes inducti rebus divinis, com-
modas
vitae perfecerunt explicationes.
Itaque comparaverunt, ut eſſent
12

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index