Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of contents

< >
< >
page |< < (242) of 672 > >|
254242Diſſertatio Octaua. tandem aut exhauriatur, aut euaneſcat corpus, quod fuit in-
flammatum.
Maur. Non eſt nobis peculiaris hæc difficultas: etiamſi enim
materiam accenſam mutari in ignem, factâ illâ, quam communi-
ter Peripateticæ Scholæ adſtruunt, ſubſtantiali conuerſione,
quis dixerit, nemo tamen dubitat, an ea conſumatur, ſi igneſcat:
quomodo igitur perpetuam lucernæ flammam ſubminiſtrare po-
terit?
Grad. Poſſe carbones igneſcere, nec tamen conſumi, aliqui
putant:
iubent ollam fictilem ſatis validam, vt ignem ferre poſſit,
impleri extinctis carbonibus, tum impoſito operculo rimas omnes
luto obſtrui:
Exſiccato luto imponatur olla fornaci, atque igne
circulari tota igneſcat.
Carbones fuiſſe accenſos conſtabit, ſi ol-
lam à fornace extractam frangas, omnes enim apparebunt igniti;
at
carbones non conſumi affirmabis, ſi ollam ſimilem carbonibus
plenam &
ignitam permittas ſponte ſuâ refrigeſcere; vbi enim
frigidæ ollæ operculum detraxeris, integros carbones depre-
hendes.
Maur. An ſint carbones accenſi, quandiu integra & clauſa
manet olla, ſi dubitare velim, quis prohibet?
Non nego pluri-
mos igniculos per ollæ meatus intruſos ſe inſinuaſſe in carbonum
extimam ſuperficiem aëre excluſo, qui propterea in anguſtiorem
locum per vim coactus aptus eſſet ſuâ virtute elaſticâ vas diffrin-
gere, niſi ſatis validum eſſet.
Ob illas tamen anguſtias agitari non
poſſunt immiſſi igniculi, neque ſulphureæ carbonum particulæ;
ideò nulla fit, ſaltem notabilis, accenſio, neque partium diſſolu-
tio:
cumque per exemptæ è fornace ollæ meatus eoſdem, per quos
ingreſſi fuerant igniculi, iterum exiliant, &
refrigeſcente ollâ ſen-
ſim incluſus aër qui fuerat conſtipatus, dilatetur, neque permit-
tat ſulphurearum particularum agitationem;
propterea in frigidâ
ollâ, qui nunquam fuere accenſi, integri carbones reperiuntur.

At, inquiet aliquis, fractâ ollâ ignitâ carbones omnes videntur
accenſi.
Ita planè ſed momento eodem, quo, egrediente aëre,
datur igniculis immiſſis ſpatium ſe agitandi, agitantur pariter
Sulphureæ carbonum particulæ, &
prunæ fiunt: quemadmodum
enim non rarò contingit ignem in loco clauſo contineri ſinè flam-
mâ, &
vbi primùm exitus aliquis aperitur, illico flamma erum-
pit;
ita fieri poteſt, vt carbonum pori pleni ſint immiſſis

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index