Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (242) of 361 > >|
256242HYDRODYNAMICÆ
Unde in eodem tormento adhibitaque eadem pulveris quantitate &
manente globi pondere, erunt decrementa jactuum proportronalia ampli-
tudinibus aperturarum.
Decrementa eadem fere ſequuntur rationem ſubduplicatam quantita-
tum pulveris adhibitarum cæteris paribus;
quia enim logarithmi magno-
rum numerorum in multo minori creſcunt ratione ac numeri ipſi &
quo-
niam inſuper eſt α = b P log.
{a/b}, poterit cæteris paribus ſtatui α propor-
tionale ipſi b, quia P non afficitur à b.
Sed decrementum, de quo ſermo eſt,
ceteris paribus rationem ſequitur quantitatis (α{3/2}):
(√ bp) ſeu rationem
quantitatis {b/√p};
ipſum vero p, quod pondus denotat pulveris adhibiti eſt ut b;
igitur decrementum prædictum ſequitur proxime rationem √ b, quæ ſub-
duplicata eſt quantitatis pulveris adhibiti.
Igitur ratione habita jactuum, de-
crementa multo majora ſunt in jactibus debilibus, quam vehementioribus,
idque etiam experimenta art.
(III) recenſita confirmare videntur: non video
enim aliam rationem, cur in prima tabula experimentorum globi jactus in
vacuo, ſumtis duabus pulveris unciis, plus quam vigeſies ſexies altior eſſe
debuerit, quam cum uncia dimidia ſumeretur, &
cur mox duplicata pul-
veris quantitate ad 4.
uncias jactus tantum quadruplo altior poſt calculum pro-
deat, quam quantitate duarum unciarum.
(XI) Quæ reliquæ in utraque tabula comparent experimentorum in-
æqualitates, eas ut ſupra dixi, maximam partem derivo ab eo, quod pulvis
non omnis inflammatur, nec is qui inflammetur omnis ſtatim ab initio ex-
ploſionis flammam concipiat.
Neque certe id mirabimur, cum perpendimus
totum exploſionis tempus in exper.
4. tab. 1. nequidem centeſimam unius minuti
ſecundi partem efficere.
Igitur cum certum ſit maximam pulveris partem non
inflammatam ejici, nec exiguam partem reliqui tardius inflammari, quam in
calculo poſitum fuit;
cumque præterea notabilis pulveris pars fucata ſit vapo-
ribus materiaque terreſtri, quæ non accenditur, ſequitur longe majorem in-
efſe elaſticitatem partibus accenſis, quam quæ experimenti calculo art.
(X.)
determinata fuit, fortaſſe decies aut centies major eſt.
At vero ſit tantum talis, quam experimentum oſtendit,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index