Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Table of figures

< >
< >
page |< < (234) of 530 > >|
256234M. VITRVVII POLL. Saßij, hoc eſt pulcherrimum, inde tranſlatum eſt ad magnificam Farneſiorum do-
mum.
Neque tamen velim existimari nudos iacuiſſe, quamuis ita ſculptores ex-
preſſerint.
Id certè effecerunt, vti artis pl{us} appareret. Ibi enim muſculos, ven{as},
flex{us}, elucere erat neceſſe.
Panno autem operire, quod effingere non potuiſſe credi-
bile ſit, ei{us} verò vel ſuſpicionẽ longè à ſe eſſe oportere existimabant.
Nam & pa-
ludamenta &
thorac{as} ita ſcalpſerunt, vt non ſolum toros, mamm{as}, vmbilicum,
ſed ipſ{as} adeò cost{as} interdum, &
quicquid ſubeſſet, emendatè atque graphicè ex-
preſſerint.
De his reb{us} cum ad Paulum Iouium Nouocomenſem Epiſcopum Nuce-
rinum, virum &
diſertißimum, & ſi quem nostrum ſeculum tulit ῶολμ{στ}οπα
retuliſſem (ſoleo enim non raro mei amantißimum inuiſere, &
poſt lect{as} pulcher-
rimæ &
omnib{us} notis abſolutæ historiæ, quam ſcribit, aliquot pagin{as}, pleriſque
de reb{us} ſententiam rogare) dixit non defuiſſe, qui existimarent veterum tricli-
nia non admodum fuiſſe diuerſa à monachorum nostrorum triclinijs (quæ refecto-
ria vocant) vbi ſternuntur menſæ tres, ad caput vna, &
ad latera duæ: tantum
hoc intereſſe, quòd illi in lectis ſederent (quod eum facere menſa humiliore vidi,
&
Germanos in hypocaustis morẽ dicebat ſeruaſſe) hi verò nostri ſedilib{us} vtan-
tur.
Notari autem Horatiano dicto verſu conuiuatoris auaritiam, qui trib{us} lectis,
id eſt, vt interpretantur illi, ſtratis ſedilib{us} volebat cœnare duodecim, poti{us} quàm
lectum quartum, &
menſam ſternere, ceu non amplior eſſe deberet lect{us}, quàm
qui tres caperet niſi anguste.
Et certè in ſpeciem videri poßit ea ſententia plauſibi-
lis, ſed cum neque cuiuſquam ſcriptoris, neque veteris marmoris autoritati innita-
tur, haud ſcio, an temerè amplectenda ſit.
Animaduerto enim iacuiſſe, aut non ſe-
diſſe, vt ſolem{us}, id eſt, vt ſpina cum femore rectum angulum efficeret, &
item fe-
mur cum tibia (id enim eſſe ſedere docuit Galen{us} libro de vſu partium corporis
humani tertio, &
innuit Aristoteles mechanicon quæstione X X X.) ſed distentis
aliquando crurib{us}, nonnunquam dextro poplite læuum prementes genu, interdum
complicitis crurib{us} in altern{as} vicißitudines, aliquando incoxantes, ſeu coßim in-
ſidentes (liceat enim mihi ſi vetera, at certè ſignificantia Pomponij atellanarum
ſcriptoris verba renouare, &
mollire) quo gestu ſedere ſolent ſartores, & Turc{as}
edere conſpexi Venetijs.
Plures etiam trib{us} in lecto accubitorio, ſiue ſtibadio, &
abaco, ijs enim vocabulis res eadem ſignificatur, iacuiſſe indicat Martialis epi-
grammaton lib.
I X.in Mamurram.
Et testudineum menſ{us} quater hexaclinon
Ingemuit citro non ſatis eſſe ſuo.
Querebatur Mamurra, quòd accubitori{us} laminis teſtarum ”testudinum vestit{us}
lect{us}, quem comparare velle videri optabat, min{us} quadraret, cum ſex tantum
caperet, ipſi{us} verò citrea menſa amplior eſſet, atque capacior.
Illis tamen ſuccenſen-
dum non arbitror, ſi antiquorum morem nostro tempori, quo ad ei{us} fieri potuit, ac-
commodare ſtuduerint.
Potuit autem eos aliquid mouiſſe, quod diuti{us} & diligen-
ti{us} perſcrutantib{us}, atque recti{us} conſulentib{us} ſatisfacturum non erat.
De me hoc
certè profiteor, mult{as} incidiſſe ſæpi{us} in mentem ſententi{as}, qu{as} tum quidem ma-
iorem in modum probauerim:
de eis verò cum ſeueri{us} & exacti{us} anquirerem,
errores inueni in ea parte ipſa, quæ potißimum delectaſſet, &
valde castigandos.
Porrò autem (vt aliquando ſuſceptam rem ſiniam{us}) menſ{as} mappis non

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index