Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii
page |< < (243) of 361 > >|
257243SECTIO DECIMA. nempe aëris ordinarii decies millies major; ſequitur inde auram illam elaſti-
cam, quæ ex pulvere pyrio accenſo elicitur aut non aërem eſſe communem
aut elaſticitates in majori ratione creſcere quam denſitates:
non poteſt enim
denſitas aëris, qui à pulvere modo inflammato oritur, eſſe plus quam millies
denſitate aëris ordinarii major, ſi pulvis vel totus ex aëre compreſſo compo-
ſitus ſit, quod ex gravitate pulveris ſpecifica ratione aëris concludo.
Quæſtio interim jamdudum eſt agitata, an aura elaſtica factitia, quæ ex
corporibus deducitur, aër ſit ordinarius nec ne, quam ego quæſtionem non
decidam.
Si tamen ponatur, pulverem pyrium aërem eſſe naturali millies den-
ſiorem &
decies millies magis elaſticum, tum ex §. 4. ſequetur, aërem vi infi-
nita compreſſum non poſſe pluribus quam 1331.
vicibus condenſari & ſecun-
dum eandem regulam foret aëris naturali quadruplo denſioris elaſticitas ad ela-
ſticitatem aëris naturalis ut 4 {1/4} ad 1.
An vero experimenta ab aliis inſtituta, quæ harum elaſticitatum ratio-
nem faciunt accurate ut 4 ad 1 ſufficiente accuratione facta fuerint &
an calor
aëris dum comprimebatur idem permanſerit?
neſcio. Veroſimile autem eſt.
eandem auram quæ in poris pulveris pyrii latet, cauſam eſſe elaſticitatis cor-
porum elaſticorum aut villorum contractilium:
dum enim in cavernulis ſcatet,
ſi corpora in figuram inſolitam vi quadam redigantur, comprimitur aura ela-
ſtica, cavernuliſque dum reddit figuram capaciſſimam corpus reſtituit in pri-
ſtinam figuram &
longitudinem.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index