Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Table of contents

< >
< >
page |< < (233) of 376 > >|
257233LIBER X. CAPUT IV. et reſeruntur dextra ac ſiniſtra ad caput ſummae trochleae , circa or- biculos ſummos. Trajecti autem ab exteriori parte reſeruntur dextra ac
ſiniſtra tympanum in axe, ibique ut haereant colligantur.
Tum autem
circa tympanum involutus alter ſunis reſertur ad ergatam (R):
et is cir-
cumactum tympanum et axem involvendo, funes qui in axe religati ſunt
pariter ſe extendunt, et ita leniter levant onera ſine periculo.
Quodſi
majus tympanum, collocatum aut in medio, aut in una parte extrema,
habuerit ſine ergata calcantes homines, expeditiores habere poterit operis
eſfectus.
CAPUT V.
Aliud machinae tractoriae genus, Polyſpaſtos.
Eſt autem aliud genus machinae ſatis artiſicioſum et ad uſum celeritatis
expeditum;
ſed in eo dare operam non poſſunt niſi periti. Eſt enim ti-
gnum (a), quod erigitur et diſtinetur retinaculis (b) quadrifariam:
ſub retinaculis chelonia (e) duo ſiguntur, trochlea funibus ſupra chelonia re-
ligatur.
Sub trochlea regula (d) longa circiter pedes duos, lata digitos
ſex, craſſa quatuor, ſupponitur.
Trochleae (e e) ternos ordines orbiculo-
rum in latitudinem habentes collocantur:
ita tres ductarii funes in ſum-
mo machinae religantur.
Deinde referuntur ad imam trochleam, et tra-
jiciuntur ex interiore parte per ejus orbiculos ſummos.
Deinde referun-
tur ad ſuperiorem trochleam, et trajiciuntur a dexteriore parte in inte-
riorem per orbiculos imos.
Cum deſcenderint ad imum, ex interiore
parte, et per ſecundos orbiculos tradueuntur in exteriorem , et 123

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index