Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Table of contents

< >
< >
page |< < (234) of 376 > >|
258234M. VITRUVII P. DE ARCHITECTURA tur in ſummum ad orbiculos ſecundos, trajecti redeunt ad imum: ex imo
referuntur ad caput, et trajecti per ſummos redeunt ad machinam imam.
In radice autem machinae collocatur tertia trochlea. Eam autem Graeci
ἐπάγοντα, noſtri artemonem (f) appellant.
Ea trochlea religatur ad ma-
chinae radicem habens orbiculos tres, per quos trajecti funes (g) tradun-
tur hominibus ad ducendum.
Ita tres ordines hominum ducentes, ſine
ergata, celeriter onus ad ſummum perducunt.
Hoc genus machinae po-
lyſpaſton appellatur, quod multis orbiculorum circuitionibus et facilita-
tem ſummam praeſtat et celeritatem.
Una autem ſtatutio tigni hanc ha-
bet utilitatem;
quod ante, quantum velit a dextra ac ſiniſtra, ad latera
declinando onus deponere poteſt.
Harum machinationum omnium, quae ſupra ſunt ſcriptae, rationes non modo ad has res, ſed etiam ad o-
nerandas et exonerandas naves ſunt paratae, aliae erectae, aliae planae
in carcheſiis verſatilibus collocatae.
Non minus ſine tignorum erectioni-
bus, in plano etiam eadem ratione et temperatis funibus et trochleis,
ſubductiones navium efficiuntur.
CAPUT VI.
Ingenioſa Cteſiphontis ratio ad gravia onera ducenda.
Non eſt alienum, etiam Cteſiphontis ingenioſam rationem exponere. Is enim ſcapos columnarum ex lapicidinis cum deportare vellet Epheſum
ad Dianae fanum, propter magnitudinem onerum, et viarum campeſtrem
mollitudinem, non conſiſus carris, ne rotae devorarentur, ſic eſt conatus.
De materia trientali ſcapos quatuor, duos transverſarios (a) interpoſitos
duobus longis (d), quanta longitudo ſcapi fuerat, complectit et 1234

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index