Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686
page |< < (247) of 672 > >|
259247De Flamma & Fumo. mum, comitibus pędagogis, ſe recipiebant honeſtæ animorum
remiſſioni operam daturi vſque ad tertiam noctis horam, cum ex
ſingulis cuiuſque domibus famulus adueniſſet facem pręlaturus,
quam, habitâ ragionis valdè niuoſę &
tempeſtatis hyemalis ratio-
ne, eam eſſe oportebat, cuius flammam neque ventus neque plu-
uia facilè extinguere valeret.
Contigit autem ſemel ex famulis
vnum, cum adueniſſet herilem filium domum reducturus, &
ad-
huc aliquandiu illum pręſtolari neceſſe eſſet, voluiſſe facem extin-
guere, ideoque illam appreſſiſſe angulo, quem ſcalarum gradus
cum pariete conſtituebant:
compreſsâ flammâ retraxit facem,
&
ne quid fœtoris exhalaret ellychnium fumigans & adhuc accen-
ſum, iterum facem ad angulum eundem applicuit:
& ecce ex ino-
pinato flamma corripuit ellychnium;
obſtupuit primùm; tum lu-
dibundus iterum facem in angulo eodem graduum extinxit, ite-
rumque accendit:
id quod puer vnus illac fortuitò tranſiens ob-
ſeruauit, &
pueros aliquos, inter quos Amicus, ex proximo
conclaui euocauit, atque interfuerunt ludo aliquoties iterato.
Non aliam rei huius cauſam agnoſco pręter hanc, quod ſcilicet in
angulo illo hęrebant ſulphureę &
bituminoſę particulę rarę atque
calentes, quę admotâ face adhuc valdè calente facilè nouo impetu
agitari incipiebant atque inflammari, &
viciſſim ſulphureas facis
particulas excitabant, vt confertim in flammam erumperent.
Sic
obſtupeſcunt rudiores, ſiquando viderint candelam recens extin-
ctam iterum accendi admotam pauimento aut parieti, ignorantes
fuiſſe latenter conſperſum contrito ſulphure, quod facilè accenſum
(ideò viuum &
viuax dicitur, namque vt cecinit Ouidius, *Ad-*
*motas rapiunt viuacia ſulphura flammas)* etiam candelam ac-
cendit.
Hinc ſuſpicari cæperam, an fortè materia aliqua inflam-
mabilis parari poſſet, quæ vaſe in conum faſtigiato concluſa, &

accenſa, ita flammæ reliquias ad angulum compelleret, vt illæ
iterum à reſiduo ellychnij calore accenderentur, &
reciprocan-
te motu (ſicut faci illi contingebat) ad ellychnium redirent:
pro-
pterea exiguus flammæ fomes requireretur, ne nouâ materiæ ac-
cenſione flamma præfocaretur:
id autem ſi fieret, manifeſtum eſt
aperto vaſe flammam illico expiraturam.
Mihi tamen ineptè blan-
diri nolui, quaſi eâ facilitate in praxim deduci poſſent hæc, qua
licuit ea mentis intelligentiâ complecti;
quæ enim erit materia illa?
quæ vaſis amplitudo?
quæ fomitis menſura?

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index