Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

Page concordance

< >
Scan Original
151 124
152 125
153 126
154 127
155 128
156 129
157 130
158 131
159 132
160 133
161 134
162 135
163 136
164 137
165 138
166 139
167 140
168 141
169 142
170 143
171 144
172 145
173 146
174 147
175 148
176 149
177 150
178 151
179 152
180 153
< >
page |< < (232) of 300 > >|
259232DE ECHO. tus, vt reflexio ad alterum latus, non autem omnino contra medium ſpeculum fiat: hac enim ratione caput
auſcultantis minus aduentanti voci erit impedimẽto.
tertio locus loquentis vel ſonori, ſit vel vbi fuerat can-
dela, vel ſaltem in eadem rectitudine ad ſpeculum;
atque in ea diſtantia, vt vox ipſius ſubmiſſa ſpeculo inci-
dens, ac reflexa, audiri poſſitab auſcultante.
quibus adhibitis vox tantum reflexa percipitur. cuius ratio eſt,
quia ſicut hoc ſpeculum vi figuræ ac terſitiei, in illud punctum lumen ſic congregat, vt ibi adeò intendatur
vt comburat;
vocem pariter ad illud idem punctum reuerberat, & vnit, vt ex hac vnione vox paulò quam
primaria ſonantior euadat, ac propterea ab auſcultãte ſecretò audiri poſſit.
vocales enim lineæ caſdem cum
luminoſis reflexionis patiuntur.
liuius experientiæ fidelem teſtem habeo D. Cæſarem Carauagium, virum
non minus ingenio, quam manu induſtrium.
In ſpeculo verò parabolico, eodem artificio inueniemus. punctum auſcultationis, necnon diſtantiam in
illud obloquentis dixi, punctum auſcultat.
quoniam ex cauo parabolico omnes lineæ paralellæ incidentes
reflectuntur ad vnicum punctum, non autem ad lineam, vt in Sphærico;
ex Orontio, & Vitell. de Speculo
vſtorio, &
alijs, quapropter hinc paulo perfectior, cæteris paribus, reddetur Echo, quam illinc. dummodo
ſonorum ab eo ita diſtet, vt lineæ incidentes aſlumi poſſint ad ſenſum pro paralellis.
In ſpeculo tandem elliptico perfectiſſima Echo reddetur. (verum hic ſuppono doctrinam peracuti opu-
ſculi de ſpeculo vſtorio, editi à D.
Franc. Gheuara, vbi P. Chriſtophorus Gruembergerius noſtræ Societ. ex
data diſtantia puncti combuſtionis, &
luminis, nunc vero ſonori, & audientis docet elliptici ſpeculi conſtru-
ctionem) cæterum m@iori hic opus eſt induſtria, cum neceſſe ſit ſonorum, &
audientem eſſe in duobus de-
terminatis axis ſpeculis punctis, quæ Apollonius Pergæus lib.
3. pr. 48. appellat puncta ex comparatione fa-
cta:
poſito enim ſonoro in remotiori, omnes lineæ reuerberantur ad alterum ſpeculo propinquum, non ſe-
eus ac in parabolico, vt ex allegata Apoll.
prop. conſtat. vtrumq; igitur punctum ope candellæ, vt prius, in-
ueniemus, nam lumen propè ſpeculum in quopiam plano exceptum, ac maximè intẽtum indicabit alterum
videlicet auſcultantis.
locus vero candellæ erit alter obloquentis. Erit autem hæc omnium perfectiſſima
Echo, cum propter concurſum ad vnicum punctum, tum propter æqualitatem linearum, qua fit vt om-
nes lineæ fimul ad vnum, &
idem auſcultationis punctum concurrant: nam ex Apoll. lib. 3. prop. 52. om-
nes lineæ rectæ ex punctis à comparatione factis ad ſuperficiem ellipticam inclinatæ ipſi axi ſunt æquales.
Speculum igitur ellipticum cæteris antecellet.
Corollarivm.
EX quibus etiam manifeſtum eſt, qua ratione horum ſpeculorum beneficio, ſecreto ac ſubmiſſe ad ami-
cum ſatis diſtantem loqui valeamus.
Atque hæc ſunt quæ ſuperiori æſtate, rura relaxationis cauſa incolentes, non ex aliorum libris, ſed ab ex-
perimentis, vobis de hoc vocis miraculo, vt ait Plato, geometricauimus.
Aliorum Sententiæ.
CÆterùm quod alij dixerint Echum reſonare ex locis tantum concauis, cauernoſis, & anfractuoſis, ex
ſpeluncis, &
antris, ex muris ſaltem feneſtratis: item in nimia diſtantia vltimas tantum ſyllabas conſer-
uari, eaſque tantum audiri, quod aeris motus debilitatus minus perfectè poteſt ſequentem aerem formare,
ac mouere.
vel quod alij dicant vltima tantum exaudiri, quia licet fiat reflexio totius vocis, priores tamen
vocis partes ab vltimis à tergo vrgentibus turbentur.
tandem quod cum Ariſt. ait vocem reflecti ſicuti pilam,
intelligendum eſſe ſicuti circulum.
iſthæc inquam omnia, qua ratione veritati congruant, iudicio eorum,
qui à nobis ſuperius demonſtrata perceperint committimus.
nos enim minime amamus contentioſas diſſer-
tationes, ſed humanioribus, placidlſque Muſis perpetuo oblectamur, &
conſtruendo libentius, quam de-
ſtruendo operam damus.
Gratiarum Actio.
VErum enimuero N. N. & ſi ea, quæ hactenus de Echo diſſeruimus iucunditate, atque admirabilitate
ſint plena;
admirandum tamen adhuc magis vnum preſtabitis vos ipſi, Echum videlicet, quæ nemine
loquente, ſed ſilentibus omnibus, non ſemel, nec bis tantum, ſed perpetuò reſonet.
vos nimirum Ornatiſſi-
mi Viri, grato, ac continuo ſilentio nos dicentes proſequuti eſtis, gratiſſima auditione dignati eſtis, quod
ſilentium, quæ auditio in nobis perpetuam gratiarum actionis Echum efficiet.
quodque ad huc magis mi-
randum eſt, nos ijdem, &
corpora Sonora, & grates haſce Reflectentia erimus. quin imo exoptamus, inſtar
Echus in vocem, ſi fas ſit, transformari, quæ veſtras laudes, veſtraſque grates perpetuo reſonare poſſit.
LAVS DEO.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index