Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

List of thumbnails

< >
191
191 (177)
192
192 (178)
193
193 (179)
194
194 (180)
195
195 (181)
196
196 (182)
197
197 (183)
198
198 (184)
199
199 (185)
200
200 (186)
< >
page |< < (247) of 361 > >|
261247SECTIO UNDECIMA. proportionales ſunt altitudinibus columnarum verticalium iisdem partibus re-
ſpondentium:
neque enim requiritur, ut huic ponderi conatum fluidi à vi
centrifuga oriundum addamus, quia conatus iſte effectum jam obtinuit in ele-
vandis aquis:
Atque ſi vas non fuerit cylindricum ſed irregularis utcunque
ſtructuræ, licebit cylindrum fingere, cujus axis coincidat cum axe rotatio-
nis, fluido ita plenum, ut punctum Otam in vaſe propoſito quam in cylindro
fictitio in eodem loco poſitum ſit:
tanta enim in quovis cylindri puncto preſ-
ſio erit, quanta eſt in eodem puncto, quatenus id ad vas propoſitum pertinet.
Apparet ex hoc ipſo, poſſe ſuperficies vorticum ex alio principio quam quo an-
te uſi ſumus definiri:
Ducta nempe linea horizontali O M & verticali N a cum
ſua infinite propinque p n ſequitur altitudinem N a ſeu O g proportionalem eſſe
vi centrifugæ omnium particularum quæ ſunt in O N &
differentiam altitudi-
num duarum proximarum, nempe a m ſeu gf, proportionalem vi centrifugæ
particulæ N p:
Unde rurſus derivatur æquatio finalis, quam §. 2. dedimus, nem-
pe dx = {2 V dy/y}.
§. 8. Videamus nunc quid accidere debeat corporibus vortici inna-
tantibus;
ut autem quæſtio eo diſtinctior atque ſimplicior fiat, corporis loco
conſiderabimus globulum parvum ejusdem cum fluido vorticoſo gravitatis ſpe-
cificæ.
Globulus talis fluido commiſſus duabus ſtatim potentiis ſollicitatur,
altera tangentiali ab impetu fluidi ortum trahente, altera centripeta, quæ à
vi fluidi centrifuga naſcitur.
Iſtæ vires conſtantem ſervant inter ſe rationem,
quadratam nempe velocitatis fluidi reſpectivæ;
ſive quieſcat corpus ſive motu
circulari feratur.
Notari autem meretur ab iis, qui in explicandis gravitatis phænomenis,
adhærent principiis Carteſianis, vim tangentialem eſſe incomparabiliter majo-
rem vi centripeta:
eſt enim illa ad hanc, ut diſtantia corporis ab axe vorticis
ad octo tertias partes diametri globi;
demonſtrationem videre eſt in Comment.
Acad, Petrop. tom. II. p. 318. & 319.
§. 9. Quamvis ſciam multa à variis allegata fuiſſe, ut oſtenderent, ma-
teriam ſubtilem celerrime in vorticem actam corpora quidem verſus axem de-
trudere poſſe neque tamen inde ſequi, ut ſimul à vortice deferantur iſta

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index