Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of Notes

< >
< >
page |< < (249) of 672 > >|
261249De Flamma & Fumo. ſolutę triduo infundantur: deinde leui igne organis vitreis deſtil-
lentur;
nam egredietur pars tenuior, & halituoſa inſtar ſpumę,
quęrurſus deſtillatione leui igne rectificanda eſt:
quia tunc exibit
Spiritus Lotij cum Spiritu Vitrioli inſtar Salis, qui in nouâ ampul-
lâ reponaturalteri ſubiectâ ſtipatis iuncturis;
& ignis augeatur,
donec Sal aſcendat;
ſeptieſque huius ſalis ſublimatio repetatur.
Deinde libra huius ſalis addatur vncijs tribus Talci minutim mo-
liti, cum lapillis fluminis in ſacculo, vt moris eſt;
poſtea ter ſubli-
metur per balneum maris, &
ſoluetur inſtar olei viridis, quod per-
petuò ardere perhibetur.
An liquor iſte ex ſalibus volatilibuslucet,
quin tamen ardeat?
Quęcunque demum fuerit perennis illa lucernarum lux (de qua
omnino non conſentiunt Authores, præterquam in hoc, quod
aperto ſepulchro illicò euanuerit, fortaſſe quia adeò languida erat,
vt admiſſâ Solari luce omnino non appareret) vt ad ea, quæ oculis
noſtris ſubiecta ſunt, redeamus, inijs, quæ inflammantur, va-
rietas quædam obſeruanda eſt.
*Ecquando-ne vidiſtis*, vt Apuleij
in Apologiâ.
verbis vtar, *flammam ſtipulà exortam, claro crepi-*
*tu, largo fulgore, cito incremento?
Sedenim materiâ leui, cadu-*
*co incendio, nullis reliquijs.
* At verò ſi craſſiuſcularum virgarum
faſciculis admoueatur ignis, nec adeò promptè exurgit flamma,
nec in tantam amplitudinem excreſcit, nec tam celeri impetu au-
getur:
Sed, quia ſolidiorem materiam pluribus terrenis particu-
iis &
Salibus fixis conſtantem ægrè permeant, atque diſſoluunt
igniculi, adeoque exilientes ſulphurearum particularum mani-
puli turmas minores conſtituunt, minor quidem excitatur flam-
ma, verùm diuturnior;
& quia non omnes confertim exilire poſ-
ſunt ſulphureæ particulæ pentiùs implicitæ ſalibus fixis &
terræ,
relinquuntur prunæ, quæ lento incendio extabeſcunt in cineres,
vix exiguis aliquot carbonibus relictis.
Ideò ex incenſis ſtipitibus
&
craſſioribus lignis, quæ terrâ & Sale abundant, vbi flamma
reſederit (relinquuntur titiones ac prunæ craſſiores, quæ auolan-
tibus igniculis iam diſſolutis extinguuntur, plureſque carbones
ex ijs ſuperſunt:
ex paleis verò atque ſtipulis, quas flamma vſ-
quequaque corripit, vix fauilla relinquitur, cùm earum ſulphur
exiguo ſale modicaque terrâ contineatur.
Porrò oleoſa & pinguia,
ſi fuerint ſincera, nullis reliquijs exardeſcunt, &
flammam non
quidem amplam, ſicut ligna aut ſtipulæ, alunt, ſed multò

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index