Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Table of contents

< >
[261.] Liquidorum menſuræ Atticæ ſiue medicæ.
[262.] Aridorum menſuræ.
[263.] Georgicæ menſuræ liquidorum.
[264.] Aridorum menſuræ.
[265.] Veterinariorum menſuræ.
[266.] Pondera rerum aliquot, quas metimur. Menſurarum Romanarum.
[267.] Menſurarum Atticarum ſiue medicarum.
[268.] Menſurarum Georgicarum.
[269.] Menſurarum veterinariorum.
[270.] Aridorum aliquot pondera, ex Plinii ſententia.
[271.] De ponderibus Romanorum.
[272.] Seſcuncia autem eſt vncia vna & dimidia.
[273.] De ponderibus Græcorum Attica pondera.
[274.] Pondera medica.
[275.] Pondera Veterinariorum.
[276.] FINIS. DE EXTERNIS MENSVRIS.
[277.] Arabum ſeu Maurorum menſuræ verbis expreſſæ partim barbaris, partim deprauatis. Liquidorum.
[278.] De externis ponderibus.
[279.] Arabica.
[280.] Sunt & hæc apud autores pondera.
[281.] FINIS. DE MENSVRIS QVIBVS interualla metimur.
[282.] Græcæ menſuræ.
[283.] Latinæ menſuræ.
[284.] FINIS.
[285.] VITRVVII LIBROS ATQVE ANNOTATIONES GVLIEL-MI PHILANDRI CO-PIOSISS.
[286.] B
[287.] C
[288.] D
[289.] E
[290.] F
< >
page |< < (239) of 530 > >|
261239DE ARCHITEC. LIB. VI. Communia autem ſunt, quibus etiam inuocati ſuo iure de populo poſ-
ſunt venire, id eſt, veſtibula, caua ædium, periſtylia, quæq́;
eundem habe-
re poſſunt vſum:
igitur his qui communi ſunt fortuna, non neceſſaria
magnifica veſtibula, nec tablina, neque atria, quod hi aliis officia præſtant
ambiundo, quæ ab aliis ambiuntur.
Qui autem fructibus ruſticis ſer-
uiunt, in eorum veſtibulis ſtabula, tabernæ, in ædibus cryptæ, horrea,
apothecæ, cæteraq́;
, quæ ad fructus ſeruandos magis, quàm ad elegantiæ
decorem poſſunt eſſe, ita ſunt facienda.
Item ſœneratoribus & publica-
nis commodiora &
ſpecioſiora, & ab inſidiis tuta. Forenſibus autem &
diſertis, elegantiora &
ſpatioſiora ad conuentus excipiendos. Nobilibus
verò, qui honores magiſtratusq́;
gerendo præſtare debent officia ciuibus,
facienda ſunt veſtibula regalia, alta atria, &
periſty lia ampliſsima, ſyluæ,
ambulationesq́;
laxiores ad decorem maieſtatis perfectæ. Præterea bi-
bliothecas, pinacothecas, baſilicas, non diſsimili modo quàm publicorum
operum magnificentia comparatas, quod in domibus eorum ſæpius &

publica conſilia, &
priuata iudicia arbitriaq́; conficiuntur. Ergo ſi his ra-
tionibus ad ſingulorum generum perſonas, vti in libro primo de decore
eſt ſcriptum, ita diſpoſita erunt ædificia, non erit quod reprehendatur.
Habebunt enim ad omnes res commodas & emendatas explicationes.
Earum autem rerum non ſolum erunt in vrbe ædificiorum rationes, ſed
etiam ruri, præterquam quod in vrbe atria proxima ianuis ſolent eſſe:
ru-
ri verò pſeudourbanis ſtatim periſtylia, deinde tunc atria habentia cir-
cum porticus pauimentatas, ſpectãtes ad palæſtras &
ambulationes. Quo-
ad potui vrbanas rationes ædificiorum ſummatim perſcripſi, vt propoſui.
IN CAPVT VIII. ANNOTAT.
Quòd hi alijs officia præſtant ambiundo, quæ ab alijs am-
biunt.
] Romæ vti erat inter præcipuos honores ſalutari, ita in maximis officijs
ſalutare, erat\’ vtraque res plauſibilis &
popularis, plurimum\’ ad gratiam ca-
ptandam valens.
Mediocris fortunæ homines, quæ ab humiliorib{us} officia expe-
ctant, vt ſalutationes, ea maiorib{us} præstant.
De qua re extat lepidißimum Martia-
lis epigramma in Maximum lib.
I I.
Capto tuam (pudet heu) ſed capto Maxime Cœnam,
Tu capt{as} ali{as}, iam ſum{us} ergò pares.
Manè ſalutatum venio, tu diceris iſſe
Antè ſalutatum, iam ſum{us} ergò pares.
Sum comes ipſe tu{us}, tumidi\’ anteambulo regis,
Tu comes alteri{us}, iam ſum{us} ergò pares.
Eſſe ſat eſt ſeruum, iam nolo vicari{us} eſſe,
Qui rex eſt, regem Maxime non habeat.
In ædib{us} cryptæ. ] Cryptæ dicuntur foſſæ testudinatæ ſubterraneæ, aut

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index