Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Page concordance

< >
Scan Original
211 197
212 198
213 199
214 200
215 201
216 202
217 203
218 204
219 205
220 206
221 207
222 208
223 209
224 210
225 211
226 212
227 213
228 214
229 215
230 216
231 217
232 218
233 219
234 220
235 221
236 222
237 223
238 224
239 225
240 226
< >
page |< < (248) of 361 > >|
262248HYDRODYNAMICÆ ra, non potui tamen hunc mihi ſcrupulum eximere, poſtquam cognovi vim
tangentialem vi centripeta eſſe pene infinite majorem.
An non melius huic dif-
ficultati occurritur, ſi duos ſuper eodem axe vortices ſtatuamus contrarios &

æqualis virtutis:
Videtur enim, phænomena naturæ plurima conciliari non
poſſe cum vorticum hypotheſi, niſi ponamus duos plureſve vortices liberri-
me ſub qualicunque directione ſe invicem trajicere poſſe:
vel ſola gravitatio
communis omnium corporum cæleſtium verſus ſe invicem, quæ in dubium
vocari nequit, ſatis oſtendit aut valedicendum eſſe hypotheſi vorticum, aut li-
berrimam vorticum plurium in omnes plagas decusſationem ſtatuendam eſſe-
Si igitur duo vortices æqualis virtutis contrarii ſuper eodemque axe fingerentur,
tunc impetus contrarii deſtruerent vires utriuſque vorticis tangentiales;
ſimul
autem uterque vortex concurreret ad corpus verſus axem communem depri-
mendum.
§. 10. Altera accedit difficultas, quominus poſſit corporum gravitas
peti ex effectu duorum vorticum contrariorum ſuper eodem axe motorum.
Ita
enim corpora non verſus punctum commune aut quaſi punctum ſed verſus
axem gravitarent, motuque ad eundem perpendiculari laberentur, quod cum
deſcenſu corporum verticali &
rotunditate vel quaſi rotunditate terræ corpo-
rumque cœleſtium pugnat.
Huic alteri quoque difficultati occurretur, ſi fingantur duo axes ad ſe
invicem perpendiculares aut proxime tales, circa quorum utrumque duo vor-
tices contrarii æqualis virtutis circumagantur.
Namque vis compoſita omnium
vorticum ita intelligi poteſt comparata, ut corpus detrudat proxime verſus pun-
ctum, quo ambo axes ſe invicem interſecant;
ſemper tamen foret terra ali-
quantum compreſſa verſus planum per ambos axes tranſiens.
Poterit autem vel
huic incommodo, ſi modo incommodum ſit, obviam iri, multiplicando ad-
modum vorticum numerum:
nam ſi vel infiniti fere ſtatuantur vortices, pote-
runt omnes eadem facilitate ſe trajicere, ac radii luminis, qui ſe minime im-
pediunt.
Volui iſta hic adjicere in gratiam eorum, qui vorticibus delectantur,
ut videant, an motus iſte facilius concipi poſſit eo, quem Hugenius finxit:
utroque enim phænomena naturæ æqualiter explicari poſſunt. Hanc ſenten-
tiam paullo accuratius expoſui in diſſertatione, quam Academia Reg.
Sc. Pariſ.
præmio a.
1734. affectam imprimi curavit.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index