Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (240) of 530 > >|
262240M. VITRVVII POLL. concaua loca, & ſcrobes, vbi triticum conditur. Nam vt ſcribit Varro cap. L V I I.
lib.
I. de re rustica, quidam habent granaria ſub terris vti ſpelunc{as}, qu{as} vocant
ſiros.
Alij ad id vtuntur puteis.
Apothecæ. ] sunt cellæ vinariæ, id eſt vbi vinum & ſeruatur, & vendi-
tur, qu{as} Xenophon ὁτνῶνας, Eupolis verò ῶτθῶνας, vti Iuli{us} Pollux memor at libri
ſexti cap.
I I. & lib. I X. vocauerunt.
Ruri verò pſeudourbanis ſtatim periſtylia. ] Villa autore Colu-
mella lib.
I. cap. V I. in tres diuiditur partes, vrbanam, rusticam, & fructuariam.
Vrbana, quam Vitruui{us}, quòd vrbis domum ementiretur, pſeudourbanam appel-
lat, ea eſt villæ pars, quam ſibi paterfamili{as} reſeruat, vocatur\’ prætorium à Mar-
tiale, Statio primo ſyluarum, Palladio lib.
I. cap. V I I I. & Neratio Iuriſconſulto,
lib.
Pandect, V I I I. de ſeruitut. rusticorum prædiorum. Rustica pars villici eſt, &
familiæ.
Ibi ſunt bubilia, equilia, ouilia, caprilia, omne denique rusticum inſtru-
mentum.
Fructuaria pars continet cellam oleariam, torcularia, cellam vinariam,
defrutoriam, fœnilia, palearia\’, &
apothec{as}, & horrea.
De ruſticorum ædificiorum rationib{us}, & multarum par-
tium eorum deſcriptionib{us}, at vſib{us}. # CAP. IX.
NV N C ruſticarum expeditionum, vt ſint ad vſum
commodæ, quibusq́;
rationibus collocare oporteat eas,
dicam.
Primum de ſalubritatibus, vti in primo volu-
mine de mœnibus collocandis ſcriptum eſt, regiones
aſpiciantur, &
ita villæ collocentur. Magnitudines ea-
rum ad modum agri, copiasq́;
fructuum comparentur.
Chortes magnitudinesq́; earum ad pecorum numerum, atque quot iuga
boum opus fuerit ibi verſari, ita finiantur.
In chorte culina quàm calidiſ-
ſimo loco deſignetur.
Coniuncta autem habeat bubilia, quorum præſe-
pia ad focum &
orientis cœli regionem ſpectent, ideo quod boues lumen
&
ignem ſpectando, horridi non fiunt. Item agricolæ regionum imperi-
ti, non putant oportere aliam regionem cœli boues ſpectare, niſi ortum
ſolis.
Bubilium autem debent eſſe latitudines, nec minores pedum de-
num, nec maiores quindenum.
Longitudo, vti ſingula iuga, ne minus oc-
cupent pedes ſeptenos.
Balnearia item coniuncta ſint culinæ, ita enim la-
uationis ruſticæ miniſtratio non erit longe.
Torcular item proximum
ſit culinæ, ita enim ad olearios ſructus commoda erit miniſtratio, habeatq́;

coniunctam vinariam cellam habentem ad ſeptentrionem lumina fene-
ſtrarum.
Cum enim alia parte habuerit qua ſol calefacere poſsit, vinum
quod erit in ea cella confuſum ab calore, efficietur imbecillum.
Olearia
autem ita eſt collocanda, vt habeat à meridie calidisq́;
regionibus lumen.
Non enim debet oleum congelari, ſed tepore caloris extenuari.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index