Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
261
261 (249)
262
262 (250)
263
263 (251)
264
264 (252)
265
265 (253)
266
266 (254)
267
267 (255)
268
268 (256)
269
269 (257)
270
270 (258)
< >
page |< < (251) of 672 > >|
263251De Flamma & Fumo. quamuis eſſet ex maioribus, & amplam flammam emitteret, vbi
aëre illo ſepulchrali circumfundebatur, illicò extinguebatur;
id
quod, multis mirantibus, aliquoties euenit, neque niſi poſt ali-
quod temporis ſpatium licuit illam inferre accenſam:
aëri ſiqui-
dem craſſiori, flammæ expanſionem impedienti, tribuendam om-
nes cenſebant facis extinctionem, quæ, attenuato aliquantulum
aëre, accenſa illata eſt in ſepulchrum.
Contra verò memini me
legiſſe in Experimentis Phyſico-Mechanicis Roberti Boyle exper.
14. in aëre admodum raro ampliorem apparuiſſe flammam; nam,
vt ipſe teſtatur, Sclopetto immiſſo (in amplum illud recipiens
vitreum, ex quo aërem exſuxerat antlia) cum puluere pyrio in
excipulo, ſemelſucceſſit, vt ſcintillæ ex ſilice excuſſæ eum cor-
riperent;
viſus eſt accenſus puluis in maiores expandi flammas,
quàm in aperto aëre, &
more ſolito ſurſum aſcendit; facta autem
priùs fuerat exantlatio:
hęcille. Quapropter, ſi in vaſe prorſus
occluſo flamma contineatur, niſi valdè amplum illud fuerit, aëris
compreſſio aliqua contingit:
in aëre autem compreſſo flammæ pe-
rennitatem adſtruere non audeo.
Maur. Flammæ extinctionem, ne longiores ſimus, in aliam diſ-
ſertationem, ſi placet, differamus, atque perennium huiuſmodi
Lucernarum fidem penes Authores dimittamus;
vix enim mihi
perſuadeo Philoſophos interfuiſſe, cùm ſepulchra antiqua ape-
rirentur, qui omnia ad lucernas haſce pertinentia accuratè ob-
ſeruarent;
ſed operarum dictis adhibita eſt fides. In Boylæo,
quod attuliſti, experimento, animaduerſione dignum exiſtimo
flammę motum in ſuperiora contendentis, etiamſi reliquus in Re-
cipiente aër valdè rarus &
explicatus eſſet; ex quo flammæ ra-
ritas maior innoteſcit, atque leuitas:
nam licèt in flammâ par-
ticulæ aliquæ ſingillatim ſumptæ ſint aëre grauiores, illa tamen
particularum omnium complexio molem conſtituit minus mate-
riæ continentem, quàm aër pari mole reſpondens flammæ.
Hanc
autem non ab aëre circumfluo, ſecundùm ſpeciem grauiore, ſur-
ſum extrudi (quaſi aër inferior à ſuperiore compreſſus, virtute
ſuâ elaſticâ ſe explicans atque dilatans propelleret ſurſum flam-
mam minùs grauem, vt aliqui opinantur) ſed ſponte ſuâ aſcen-
dere, &
obſtantem aërem perrumpere indicat in lucernis ipſa flam-
mæ figura in cuſpidem deſinens:
quandoquidem virtus elaſtica eò
validiùs ſe prodit, quò magis corpus à debitâ ſecundùm

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index