Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800
page |< < (239) of 376 > >|
263239LIBER X. CAPUT VIII. jus collum, ad quem propius acceſſerunt: quemadmodum in ſtatera aequi-
pondium cum examine progreditur ad fines ponderationum.
Eadem ra-
tione jumenta, cum juga eorum ſubjugiorum loris per medium tempe-
rantur, aequaliter trahunt onera;
cum autem impares ſunt eorum virtu-
tes, et unum plus valendo premit alterum, loro trajecto ſit una pars ju-
gi longior, quae imbecilliori auxiliatur jumento.
Ita in phalangis ut in
jugis, cum in medio lora non ſunt collocata, ſed eam partem, qua pro-
greditur lorum a medio centro, breviorem efficit, et alteram longiorem,
ea ratione, ſi per id centrum, quo loci perductum eſt lorum, utraque ca-
pita circumagentur, longior pars ampliorem, brevior minorem aget circi-
nationem.
Et quemadmodum minores rotae duriores et difficiliores ha-
bent motus:
ſic phalangae, et juga in quibus partibus habent minora ab
centro ad capita intervalla, premunt duriter colla.
Quae autem longio-
ra habent ab eodem centro ſpatia, levant, oneribus extrahentes et
ferentes.
Cum haec ita ad centrum porrectionibus et circinationibus
receperint motus, tum vero etiam ploſtra, rhedae, tympana, rotae,
cochleae, ſcorpiones, baliſtae, prela, ceteraeque machinae, iisdem ratio-
nibus per porrectum centrum et rotationem circini verſatae, faciunt ad
propoſitum effectus.
CAPUT IX.
De organorum ad aquam hauriendam generibus et primum de tympano.
Nunc de organis, quae ad hauriendum aquam inventa ſunt, quemadmo-
dum variis generibus comparentur, exponam.
Et primum dicam de tym-
pano.
Id autem non alte tollit aquam, ſed exhaurit expeditiſſime mul-
titudinem magnam.
Fit axis (a) ad tornum aut circinum 1

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index