Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

List of thumbnails

< >
191
191 (177)
192
192 (178)
193
193 (179)
194
194 (180)
195
195 (181)
196
196 (182)
197
197 (183)
198
198 (184)
199
199 (185)
200
200 (186)
< >
page |< < (250) of 361 > >|
264250HYDRODYNAMICÆ vero hæc ſecus ac volo explicentur dicendum mihi erit, quid intelligam per
ultimas particulas graves &
per ma@eriam ſolidam ipſis inſitam.
§. 14. Sunt igitur particulæ graves proprie ſic dictæ illæ, quæ impene-
trabiles ſunt materiæ ſubtili vorticoſæ:
hujuſmodi enim particulæ idem faciunt,
quod corpora in vortice poſita, de quibus §.
12. diximus: quamvis autem
impenetrabiles ſint materiæ ſubtili modo dictæ, non crediderim tamen illas
perfecte ſolidas, quales Hugenius præſumſiſſe videtur in tract.
ſuo de gravitate,
id eſt tales quorum ſpatium totum materia repletum ſit ſine poris aut fluido
interfluo:
exiſtimo potius has particulas graves ſuos rurſus habere poros, at-
que in illis fluidum aliud eſſe longum ſubtilius, quod particulas graves ea-
dem libertate trajicit, qua fluidum gravificum fluit per corpora ſenſibilia:
re-
ſiduum vero quod in particulis gravibus ſibi cohæret voco materiam ſolidam ad
particulas easdem pertinentem.
§. 15. Perſpicuum ex his eſt, diverſas corporum gravitates ſpecificas
minime petendas eſſe ex diverſa denſitate particularum gravium, ſed ex eo,
quod hæ particulæ poſſint eſſe in diverſis corporibus ſub eodem volumine nu-
mero inæquales, aut etiam magnitudine, ſic ut in corporibus compactiori-
bus majorisve gravitatis ſpecificæ particulæ graves, vel minoribus interſtitiis
poſitæ vel volumine majores ſint.
Etſi vero diverſas denſitates ſpecificas habuiſſent particulæ graves in diver-
ſis corporibus, non propterea diverſas habitura fuiſſent gravitates ſpecificas
corpora cæteris poſitis paribus:
talia autem corpora ex alto delapſa diverſa in-
ter ſe velocitate fuiſſent deſcenſura verſus centrum terræ:
Fieri itaque potuiſ-
ſet, ut corpora æqualis gravitatis ſpecificæ, vel in vacuo communiter ita di-
cto inæquali velocitate deſcendiſſent non minus atque corpora videmus diver-
ſæ gravitatis ſpecificæ æquali velocitate deſcendentia:
In hujuſmodi autem cor-
poribus leges motuum longe aliæ forent, atque nunc ſunt, ubi mafſæ ex ſo-
lis ponderibus æſtimantur.
§. 16. Cæterum quia omnia, quantum experientia conſtat, corpora
terreſtria habent ſuas particulas graves æqualis denſitatis ſpecificæ, ut §.
13. mo-
nitum fuit, facile quidem inducar, ut credam idem in omnibus planetis fieri
ſeorſim conſideratis:
Planetas vero inter ſe comparatos particulas ſuas graves

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index