Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (252) of 672 > >|
264252Diſſertatio Octaua. ram partium poſitione remouetur, atque comprimitur; ſi verò
ab incumbente aëre conſtiparetur aër, ille vtique, qui flammæ
baſi adiacet, validiùs conaretur ſe explicare, quàm qui flammę
apicem complectitur, ille quippe præ hoc conſtiparetur magis,
vtpote à longiore aëris prementis cylindro compreſſus:
infima igi-
tur flammæ pars à circumfluo aëre ad latera vrgeretur magis,
quàm ſuprema pars;
ideoque non in Conoidem, ſed in cala-
thoidem deſineret flamma conſurgens ex lucernâ, vt aliàs nos dice-
re memini.
Grad. Etiamſi verò in flammâ prodeunte ex vnico ellychnio
aliquid comminiſci liceret extruſioni illi aliquatenus fauens, certè
in lignorum incendio, vbi flamma fluctuans in plures apices di-
uiditur, nihil video magis rerum naturę accommodatum afferri
poſſe, quàm ſi dicamus flammam ex particulis heterogeneis con-
ſtare, atque illi ex lignis erumpenti obſiſtere aërem diuidendum,
propterea ſubtiliores aliquas, &
in motum concitatiores parti-
culas præ cœteris velociùs præcurrere, atque faciliùs tenui rimâ
aërem findere, quas aliæ tardiores ſubſequuntur, &
in cunei ſpe-
ciem aërem penetrant.
Quia autem ex diuerſis lignorum partibus
exiliunt huiuſmodi velociores particulæ, ideò plures cuſpides flam-
ma emittit, atque in eo tot flammularum vndequaque erumpen-
tium, ſeque viciſſim collidentium, atque cum aëre colluctan-
tium, tumultu fieri nequit, quin flamma perpetuo fluctu agite-
tur.
Quemadmodum verò ſi breuiori flammulæ ex lucernę ellych-
nio exilienti maiorem candelæ flammam ita admoueas, vt ſe
contingant, illam confeſtim altiûs aſſurgere videmus, &
maioris
flammæ altitudinem exęquare, immò ex duabus vnicam amplio-
rem atque altiorem flammam fieri, collatis ſiquidem viribus aë-
rem faciliùs diuidunt, ſeque vlteriùs promouent;
ita ex maiore
lignorum ſtrue incenſâ ampliorem exurgere flammam ex tam mul-
tis compoſitam neceſſe eſt:
Nam ſicut multę confluentes aquę
rapidiorem fluuium conſtituunt, plures quoquè ſulphureę parti-
culę ex pluribus lignis vnâ erumpentes, atque in vnam flam-
mam coëuntes celeriùs agitantur, aëremque validiùs repellunt,
ac findunt.
Dand. Hinc ſanè ridenda vana atque futilia Pyromantum &
Capnomantum dogmata, qui flammam ignis, quo victima ab-
ſumenda erat, obſeruabant, ſi enim illa in vnam coiret

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index