Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

List of thumbnails

< >
171
171 (444)
172
172 (445)
173
173 (446)
174
174 (447)
175
175 (448)
176
176 (449)
177
177 (450)
178
178
179
179
180
180
< >
page |< < (524) of 568 > >|
265524CHRIST. HUGENIUS circumferuntur, locum Saturni ſtellulæque & poſitum utriuſque ad aliam quandam quæ tantumdem fere, ſed in contrarias partes, à Saturno diſſita erat annotavi; ex inerrantium numero hanc potiùs quam illam fore ratus, quod ab ea quam dixi recta linea deflectebat. Neque me fefellit opinio. Poſtridie enim repetita ob- ſervatione, eam quæ ad occaſum ſpectabat ſtellam eo- dem ad Saturnum ſitu, eodemque quo prius interval- 10 ſejunctam deprehendi, alteram verò ad duplam fe- rè prioris diſtantiam receſſiſſe. Unde hanc quidem è fixis unam eſſe, atque à Saturno tum temporis retro- gradiente longius relictam, illam autem ſimul cum eo progreſſam, comitem ipſi adeſſe intelligere mihi viſus ſum. Sequentium verò dierum obſervationibus omnis dubitatio ſublata eſt. Namque ab eo tempore per tres continuos menſes, quoties ſerenitas aëris patiebatur, novum planetam notavi, oſtendique amicis, nunc dex- trum Saturno nunc ſiniſtrum; redactiſque in commen- tarios obſervationibus, ſexto decimo die periodum ex- plere cognovi. Digreſſio ſumma tribus ſcrupulis pau- lo minor viſa eſt, ad quam ubi pervenit maximè fit conſpicuus: at cum Saturno appropinquat ante aut po- nè tranſiens biduo propter ſplendorem ejus deliteſcit. Tempus verò ſexdecim dierum tam exactè circuitum planetæ metitur, ut cum annus jam & amplius à pri- mis obſervationibus effluxerit, nihil adhuc aut abunda- re aut deficere deprehendatur, quoque loco prædici- mus ibi ſeſe in cœlo ſiſtat. Scio ante annos complu- res Ant. Mariam de Rheita non unum, ſed ſenos jam Saturno errones attribuiſſe. Verum æquè circa hos, quàm circa alios illos quinque, quos præter Mediceos Jovi circumpoſuerat, deceptum fuiſſe, inde perſpici- tur, quod cum meliori Teleſcopio ſeſe uti Clar. Vir Joh. Hevelius demonſtret, nullum tamen Saturno ut- ut diligentiſſimè ſæpiſſimeque inſpecto comitatum adeſ-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index