Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Page concordance

< >
Scan Original
251 229
252 230
253 231
254 232
255 233
256 234
257 235
258 236
259 237
260 238
261 239
262 240
263 241
264 242
265 243
266 244
267 245
268 246
269 247
270 248
271 249
272 250
273 251
274 252
275 253
276 254
277 255
278 256
279 257
280 258
< >
page |< < (243) of 530 > >|
265243DE ARCHITEC. LIB. VI. dicam (liceat enim id mihi, quod Columellæ, qui lib. V. cap. I. in agrorum menſu-
ris dixit vnciam, ſemunciam, ſextulam, &
ſicilicum. liceat quod Plinio, qui libri
XIII.
cap. XV. dixit menſam quatuor pedes ſextante & ſicilico excedentem, tota
verò craßitudine ſeſcunciali.
liceat quod ipſi Vitrunio qui lib. X. ſicilicum forami-
nis dixit) ligula, quæ &
aliquando cochlearis nomine intelligitur, drachmam &
ſcrupulum.
De ponderib{us} dicam lib. VI. cap. VIII. ex quib{us} rationem tranſla-
tionis venari poteris.
Ipſum autem torcular. ] Quod hoc loco deſcribitur, diuerſum eſt à nostræ
tempeſtatis torcularib{us}.
Illud obiter occurrit animadureſione dignum, torculum,
torcular, &
rorcularium reperiri apud Catonem, Columellam, & Plinium. Scribit
tamen Soſipater non vno in loco libri primi, torculare dici recti{us} quàm torcular.
Sinon cochleis torquetur. ] Cochleæ funt, per qu{as} clauiculatim ſtria-
t{as} foratum prelum &
ipſum ſpiratim attollitur & demittitur in torculari, ve-
cliarijs ergatam verſantib{us}.
Sunt enim vectes traiecti per eam machinam baculi,
vnde vocati vectiarij.
Quod ad cochleam attinet, ſciendum eſt, & in machinis ea-
rum eſſe vſum Quarum aliqu{as} quadrat{as}, ali{as} lenticulares oribaſi{us} lib.
μη-
χανκμάτ tradit, atque iſtud quidem ſortit{as} eſſe nominis ex ſpirarum tortilium
ſcalptura, cum cochleæ omnis ad tornum rotundat{us} ſit ſcap{us}.
Et quadrat{as} qui-
dem dicebant, in quib{us} ſtriæ, &
ſtriges, id eſt protuberantes partes & canum qua-
drata ſunt:
lenticulares verò, in quib{us} cauum & veluti ſulc{us}, imum verſ{us} an-
gustum eſt ſummo lato, ruga autem &
quaſi porca, id eſt pars eminula, cum ſit in
ima parte lata, in verticem gracileſcit &
extenuatur. Oribaſi{us} ſimplices e{as} vo-
cat, quæ vno duntaxat capreolo, id eſt tortuoſo canaliculo excauatæ ſunt:
duplices
verò, quæ binos habent exciſos canaliculos.
Eadem ratione dixeris triplices, quadru-
plices, &
reliqu{as} pro canaliculorum numero. Cochlea fœmina, id eſt in qua verti-
tur tortilis ſcap{us}, quam Græci πι{ει}κόχλιομ appellant, Latino nomine caret.
Itaque
Græcum vſu eſt molliendum.
Prelo premitur. ] Scribit serui{us} lib. Georg. II. prela eſſe trabes, quib{us}
vua iam calcata premitur.
Loc{us} hic indicio eſt, in oleario etiam torculari prelo
ſuum eſſe locum, non enim magis de vinario quàm oleario præſcribit.
Suffragatur
Columella cap.
L. & LIII. lib. XII.
Granaría ſublimata, ad Septentrionem, aut Aquilonemſpe-
ctantia.
] Tradit Varro rei ruſticæ lib. I. cap. LVII. triticum condi oportere in
granaria ſublimia, quæ perflentur vento ab exortu, ac Septentrionum regione, ad
quæ nulla aura humida à propinquis locis aßiret.
Lege Columellam lib. I. cap. VI.
Plinium lib. XVIII. cap. XXXVIII. Palladium lib. I. cap. XIX.
Equilia quàm maxime in villa, vbi loca calidiſsima fuerint,
conſtituantur.
] Equorum ſtabula vult Palladi{us} lib. I. cap. XXI. ita meri-
dian{as} plag{as} reſpicere, vt non tamen egeant Septentrionis luminib{us}, quæ per hye-
mem clauſa non noceant, per æſtatem patefacta refrigerent.
Planc{as} habere robore{as}
ſuppoſit{as} cum ſtramine, vt iacentib{us} molle ſit, ſtantib{us} durum.
Horrea, foznilia, farraria, & c. ] Et Palladi{us} lib. I. cap. XXXII. ita præ-
cipit, Fœni, palearũ, ligni, cannarũ repoſitiones, nil refert, in qua parte fiant, dũmodo
ſiccæ ſint, at perflabiles, et lõgeremoueãtur à villa, propter caſum ſurrepẽtis incẽdij.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index