Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (241) of 376 > >|
265241LIBER X. CAPUT X. tiuntur ab impetu fluminis, cogunt progredientes verſari rotam: et ita
modiolis (b) aquam haurientes, et in ſummum referentes, ſine operarum
calcatura, ipſius fluminis impulſu verſatae, praeſtant quod opus eſt ad u-
ſum.
Eadem ratione etiam verſantur hydromylae in quibus eadem ſunt omnia, praeterquam quod in uno capite axis, habent tympanum den-
tatum (b) et incluſum.
Id autem ad perpendiculum collocatum in cul-
trum, verſatur cum rota pariter.
Secundum id tympanum, majus item
dentatum planum (c) eſt collocatum, quo continetur axis , (d) habens in ſummo capite ſubſcudem (e) ferream, qua mola (f) continetur.
Ita
dentes ejus tympani, (b) quod eſt in axe incluſum, impellendo dentes
tympani plani, (c) cogunt fieri molarum circinationem, in qua machina
impendens infundibulum, (g) ſubminiſtrat molis frumentum, et eadem
verſatione ſubigitur farina.
CAPUT XI.
De cochlea quae magnam copiam extollit aquae, ſed non tam alte.
Eſt autem etiam cochleae ratio, quae magnam vim haurit aquae; ſed non tam alte tollit, quam rota. Ejus autem ratio ſic expeditur. Tignum
(A) ſumitur, cujus tigni quanta fuerit pedum longitudo, tanta digitorum
expeditur craſſitudo:
Id ad circinum rotundatur. In capitibus circino di-
viduntur circinationes eorum tetrantibus in partes quatuor, vel 12345

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index