Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Table of figures

< >
< >
page |< < (244) of 530 > >|
266244M. VITRVVII POLL.
Linea tendatur ab altitudine parietis. ] Id eſt funicul{us}, resticula:
qua in ſignificatione non ſemel vſum antea indicauim{us}.
Sin autem officient trabes, ſeu liminia. ] Scribendum limina, pro ſu-
perliminarib{us}, vt cap.
vltimo bui{us} libri: & apud Plinium lib. XXXVI. cap.
XIIII. Difficillimè hoc contingit in limine ipſo, quod forib{us} imponebat. Vnde
Varro cap.
IIII. lib. II. de re rustica, vocauit limen inferi{us}, vt diſcerneret à ſu-
periori.
Noui{us} apud Marcellum vtrunque expreßit. Exue, ait, limen ſuperum, quod
mihi miſero ſæpe confregit caput, inferum autem, vbi ego omneis digitos defregi
meos.
In Aldinis Marcelli codicib{us} pro Exue, legitur Exule. Non deſunt qui exi-
me ſcribant, ſed venuſta metaphora exuo depono ſignificat, quod Noni{us} ipſe fatetur.
Per eas feneſtrarum loca relinquantur. ] De fenestrarum ratione
nullum eſt apud Vitruuium præceptum, nos, quod ſcim{us}, tradem{us.
Earum lumen
antiqui quadrangulo finierunt, quod gen{us} extant aliquot in via Appia.
Noſtri ar-
cuatis etiam vtuntur, à quib{us} cum receſſerunt, quadrangulo non contenti, inter-
ſepto tranſuerſario distinguunt, aliquando ei arrectarium addunt, quo modo cum
interſtinctæ ſunt fenestræ croiſeri{as}, quaſi dic{as} cruciat{as}, vocant, quod in crucis
modum tranſuerſarium iugumentum arrectario velut interſectum videatur.
Pro
lacunarium altitudine vnum, duóue, aut plura fiunt tranſuerſaria interſepta.
Ar-
rectariorum verò loco, vidi qui columell{as} ſupponerent, modo ſingul{as}, aliquando
Doricam, &
ſuperiectam Ionicam. Tranſuerſaria ferè ſolo cymatio ſcalpuntur. De
feneſtrarum angustijs aut latitudine diſputatum eſt.
Fuerunt, qui Epicuri placitis
innixi (vt ſcilicet fiat viſio ſimulacris rerum ad oculos latis) fenectr{as} latiores fa-
ciend{as} cenſerent.
Alij ſtoicos ſequuti, qui ex radijs qui ab oculis iuncti effuſi ad res
feruntur, viſionem fieri putant, angustiores commendant, quòd quò arctior fuerit
adit{us}, eò ſint iunctiores in exitu viſiui radij, ob id\’ ſuauiores egreßiones.
Quæ ra-
tio placuit Architecto Cyro apud Ciceronem epistolarum ad Atticum lib.
II.
De Cræcorum ædificiorum eorum\’ partium diſpoſitione,
atque differentib{us} nominib{us}, ſatis ab Italicis morib{us}
& vſib{us} diſcrepantib{us}. # CAP. X.
ATRIIS Græci quia non vtuntur, neque noſtris mo-
ribus ædificant, fed ab ianua introëuntibus, itinera fa-
ciunt latitudinibus non ſpatioſis, &
ex vna parte equi-
lia, &
ex altera hoſtiariis cellas, ſtatimq́; ianuæ interio-
res finiuntur.
Hic autem locus inter duas ianuas Græ-
cè θυρω}pro}{εῖ}ομ appellatur.
Deinde eſt introitus in peri-
ſtylion.
Id periſtylium in tribus partibus habet porticus, in ea parte quæ
ſpectat ad meridiem, duas antas inter ſeſpatio amplo diſtantes, in quibus
trabes inuehuntur, &
quantum inter antas diſtat, ex eo tertia dempta
ſpatium datur introrſus.
Hic locus apud nonnullos προςὰς, apud alios
π{πρ}αςὰς nominatur.
In his locis introrſus conſtituuntur œci magni,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index