Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686
page |< < (254) of 672 > >|
266254Diſſertatio Nona. oriaturnatura, quando ille extinguitur; & cum Ariſtotele ſen-
timus:
particulæ eædem, quæ luce ſuâ in oculos incurrebant, &
calore ſenſum tactûs ſollicitabant, auolantes ac diſſipatæ nullam
ampliùs ignis ſpeciem præſeferant, ſed aëri immiſceantur;
& ſa-
tis habet Heraclitus, vt aërem ex ignis interitu oriri dicat, cùm
particularum illarum adiectione augeatur;
quemadmodum & va-
pores, qui attenuati ad aërem ſpectabant, ijdem concreſcentes
atque denſati ſeiunguntur ab aëre, &
aquæ formam induunt, quę
propterea ex aëris morte ortum ducere cenſetur.
Maluiſſem ab
Heraclito explicari, quibus modis adducatur ignis ad interitum;
ne-
que enim ſemper fame perire, deficiente alimento, conſtat, quam-
uis multiuorus ſit.
Maur. Non vnum eſt igni mortis genus, ſicut neque animanti-
bus, quæ ſæpè quidem ſponte ſuâ, non rarò tamen vi extrinſe-
cùs illatâ pereunt.
Idem quoquè igni accidere obſeruamus; ali-
quando enim pabulo deficiente, aut viribus extenuatis elangue-
ſcens in auras ſenſim dilabitur;
aliquando autem, licèt præferox
graſſetur, hoſtilem manum inuenit, à qua extinguatur.
Qui-
nimmò neque eadem ſemper deprehenditur flammæ, atque ar-
dentibus prunis extinctionis cauſa.
Id quod familiari experi men-
to compertum eſt.
Nam ſi rimæ, per quam ventus ingreditur,
candelam accenſam opponas, extinguitur;
ſi ardentem prunam,
accenditur magis.
Similiter ex ſebaceâ candelâ, cuius ardens el-
lychnium opus eſſet emunctorio caſtigare, ſi flammam exſuffles,
illa extinguitur;
at ſi validiore flatu pergas ellychnium ardens ir-
ritare, ne prodiens fumus longam moleſtiam naribus ſuo fœtore
inferat, quandoque iterum exilit flamma, quæ poſtmodum leuiore
flatu difflatur.
Ellychnium ſcilicet poſt diſſipatam flammam ad-
huc ardens perinde ſe habet, atque candens carbo, qui flatu exti-
mulatus flammulam emittit.
Dand. Cum primùm in lucem prodiere ingenio ſiſſimi, atque ad
excogitandas Naturam perſcrutandi vias ſolertiſſimi, Roberti
Boyle Noua Experimenta Phyſico-Mechanica de Vi aëris Elaſticâ,
&
eiuſdem effectibus, auidiſſimè perlegi, & viuidam non ſanè vul-
garis ingenij vim admiratus delectabar tam multiplici &
vario ex-
perimentorum genere confirmari illa eadem Philoſophorum pla-
cita, quæ ille nititur conuellere, aliâ hypotheſi eorundem effectuum
cauſas explicare conatus.
Memini autem inſtituta ab eo fuiſſe

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index