266525DE SATURNI LUNA.
ſe ſenſerit.
Hoc enim ultrò fatetur.
Præter Rheitam
verò nemo quod ſciam ſimile quid de Saturno prodi-
dit.
Nam gemini illi quos Galilæus detexerat latero-
nes longè aliud eſſe deprehenſi ſunt quàm prima ſpe-
cie videbantur.
Quid tamen ſint in incerto eſt, ne-
que adhuc pronunciare audent Aſtronomi.
Cæterùm
mihi novum Saturniæ lunæ phænomenon ad hæc quo-
que viam aperuit, tandemque cauſam reſcivimus, cur
interdum inter binas veluti anſas Saturnus medius te-
neatur, alias recta quaſi brachia protendat, tum non-
nunquam omnibus amiſſis rotundus inveniatur, qualis
anno 1642.
ſpectatus fuit, jamque rurſus trimeſtri ſpa-
tio perſtitit.
Et harum quidem viciſſitudinum tempo-
ra in futurum definire non erit difficile ſi duorum ad-
huc menſium obſervationibus attendere licuerit, quæ vi-
dendum an hypotheſi noſtræ conſentiant.
Expectamus
enim ut ſub finem Aprilis, ſi non ante, brachia Sa-
turno renaſcantur, non curva illa, cujuſmodi à Franc.
Fontana &
Hevelio depicta cernuntur, ſed ſecundùm
lineam rectam utrimque prominentia, ſi quis melioris
notæ perſpicillo intueatur.
Nam vulgaria ſi adhibeat bi-
nos orbiculos referent, ſicuti Galilæo primum ſeſe ob-
tulere.
Noſtrum, quo Saturni aſſeclam reperimus, quin-
quagies diametrum rei viſæ multiplicat, duodenos pe-
des æquans:
cui poſtea duplum longitudine conſtruxi-
mus, multiplicatione centupla.
Cum autem longiora
etiam hiſce Teleſcopia, utpote triginta &
quadraginta
pedum ab aliis fabricari dicantur, aliquid aut vitris vi-
tii ineſſe, aut hæc eadem non debita proportione mu-
tuò reſpondere credibile eſt.
Neque enim alias huc-
uſque aciem eorum effugiſſet novus Saturni ſatelles.
Scan | Original |
---|---|
261 | |
262 | |
263 | |
264 | 523 |
265 | 524 |
266 | 525 |
267 | 526 |
268 | |
269 | |
270 | 529 |
271 | 530 |
272 | 531 |
273 | 532 |
274 | 533 |
275 | 534 |
276 | 535 |
277 | 536 |
278 | 537 |
279 | 538 |
280 | 539 |
281 | 540 |
282 | 541 |
283 | 542 |
284 | |
285 | |
286 | |
287 | 543 |
288 | 544 |
289 | 545 |
290 | 546 |