267245DE ARCHITEC. LIB. VI.
quibus matresfamiliarum cum lanificiis habent ſeſsiones.
In proſtadis
autem dextra ac ſiniſtra cubicula ſunt collocata, quorum vnum thala-
mus, alterum amphithalamus dicitur. Circum autem in porticibus tri-
clinia quotidiana, cubicula etiam & cellæ familiaricæ conſtituuntur. Hæc
pars ædificii, gynæconitis appellatur. Coniunguntur autem his domus
ampliores habentes latiora periſtylia, in quibus pares ſunt quatuor por-
ticus altitudinibus, aut vna quæ ad meridiem ſpectat excelſioribus co-
lumnis conſtituitur. Id autem periſtylium, quod vnam altiorem habet
porticum, Rhodiacum appellatur. Habent autem eæ domus veſtibula
egregia, & ianuas proprias cum dignitate, porticusq́ periſtyliorum, alba-
riis & tectoriis, & ex inteſtino opere lacunariis ornatas, & in porticibus,
quæ ad ſeptentrionem ſpectant, triclinia Cyzicena, & pinacothecas: ad
orientem autem bibliothecas, exedras ad occidentem, ad meridiem verò
ſpectantes œcos quadratos, tam ampla magnitudine, vti faciliter in eis,
tricliniis quatuor ſtratis, miniſtrationum, ludorumq́ operis, locus poſsit
eſſe ſpatioſus. In his œcis fiunt virilia conuiuia. Non enim fuerat inſti-
tutum, matresfamiliarum eorum moribus accumbere. Hæcautem peri-
ſtylia domus, andronitides dicuntur, quod in his viri ſine interpellationi-
bus mulierum verſantur. Præterea dextra ac ſiniſtra domunculæ con-
ſtituuntur, habentes proprias ianuas, triclinia, & cubicula commoda, vti
hoſpites aduenientes non in periſtylia, ſed in ea hoſpitalia recipiantur.
Nam cum fuerunt Græci delicatiores, & ab fortuna opulentiores, hoſpi-
tibus aduenientibus inſtruebant triclinia, cubicula, cum penu cellas. Pri-
moq́; die ad cœnam inuitabant, poſtremo mittebant pullos, oua, olera,
poma, reliquasq́; res agreſtes. Ideo pictores ea quæ mittebantur hoſpiti-
bus picturis imitantes, xenia appellauerunt. Ita patresfamiliarum in ho-
pitio non videbantur eſſe peregre, habentes ſecretam in his hoſpitalibus
libertatem. Inter hæc autem periſtylia & hoſpitalia, itinera ſunt, quæ
meſaulæ dicuntur, quod inter duas aulas media ſunt interpoſita. Noſtri
autem eas andronas appellant. Sed hoc valde eſt mirandum, nec enim
Græcè nec Latinè poteſt id conuenire. Græci enim α\’ν{δρ}ῶνας appellant
œcos, vbi conuiuia virilia ſolent eſſe, quod eò mulieres non accedant.
Item aliæ resſunt ſimiles, vti xyſtus, prothyrum, telamones, & nonnulla
alia eiuſmodi. {ες}υςὸς enim Græca appellatione, eſt porticus ampla latitu-
dine, in qua athletæ per hyberna tempora exercentur. Noſtri autem hy-
pæthras ambulationes, xyſtos appellant, quas Græci π{οει}{δπ}όμιδας di-
cunt. Item prothyra Græcè dicuntur, quæ ſunt ante in ianuis veſtibula.
Nos autem appellamus prothyra, quæ Græcè dicuntur {δι}άθυρα. Item
ſi qua virili figura figna mutulos aut coronas ſuſtinent, noſtri telamones
appellant, cuius rationes quid ita, aut quare, ex hiſtoriis non inueniuntur,
Græci verò eos ἄτλαντας vocitant. Athlas enim hiſtorice formatur