Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Table of figures

< >
< >
page |< < (254) of 361 > >|
268254HYDRODYNAMICÆ get vas ſuâ velocitate moveri, ſuperficies autem aquæ declivitatem deponet,
rurſusque ad ſitum horizontalem componetur, veluti ſi quieſcat vas;
in his
adeoque caſibus non eſt vaſis motus, qui fluidorum ſtatum permutet, ſed
motus variatio.
§. 21. Quod in præcedente paragrapho monuimus de vaſe cylindrico
verticaliter poſito facile extenditur ad vas cujuscunque figuræ:
qualis enim
eſt inclinatio ſuperficiei aqueæ A B ad horizontem in vaſe cylindrivo, talis
erit in omnibus reliquis vaſis:
preſſio autem aquæ in latera vaſis ubique de-
finietur, ſi columna concipiatur verticalis ab eo puncto, pro quo preſſio
aquæ definienda eſt, usque ad ſuperficiem aquæ, quæ cogitatione producen-
da erit, ſi id opus fuerit.
Si loco vaſis ſumatur v. gr. tubus ab utraque par-
te inflexus, veluti A C D L (Fig.
69.) isque moveatur in directione C D,
11Fig. 69. tum utraque ſuperficies M, N ſitum mutabit in A, B, donec recta A B debi-
tam obtineat inclinationem antea definitam;
fieri etiam poteſt ut pars aquæ
efflat per A, priusquam æquilibrium adſit:
ſi crus D L deorſum ſpectet,
ut in figura 70.
aqua manebit veluti ſuſpenſa: in utroque enim caſu inclina-
tio lineæ A B cæteris paribus eadem erit.
In figura autem 69. erit linea M A eo major, quo longius eſt crus ho-
rizontale C D:
ſic ut minimæ accelerationes aut etiam retardationes obſer-
vari poſſint, quod ſæpe aliis rebus inſervire poteſt, veluti dignoſcendis ac-
celerationibus navium, niſibusque quos exercent ſingulis remorum ſub-
merſionibus remiges;
in his tamen caſibus, quia non poteſt ſtatus ſuppo-
ni durationis ſeu permanentiæ, omnis fluidi motus, qui ſingulis vicibus re-
plicatur, eſſet inquirendus.
Facit eadem hæc ratio, ut nondum liceat omnino ex præmiſſis deter-
minare, quid fieri debeat cum vaſa fluidum continentia percutiuntur.
Poſſunt autem regulæ percuſſionum ex ordinariis legibus preſſionum de-
duci, quandoquidem percuſſio nihil aliud ſit, niſi ingens preſſio parum durans.
§. 22. Sit v. gr. tubus cylindricus horizontaliter ſitus A B C D (Fig. 71.)
22Fig. 71. aqua plenus, impingatque globus P in tubi prominentiam A P: tunc aqua
ſubito premet vehementer fundum B A verſus P:
ut hanc preſſionem

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index