Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Table of contents

< >
< >
page |< < (244) of 376 > >|
268244M. VITRUVII P. DE ARCHITECTURA de ſupernis in modiolis emboli maſculi, (E E) torno politi et oleo ſubac-
ti, concluſique regulis (G G) et vectibus convolvuntur, qui ultro ci-
troque ſrequenti motu prementes aerem, qui erit ibi , cum aqua axibus obturantibus foramina, cogunt et extrudunt inflando preſſionibus
per fiſtularum nares aquam in catinum, e quo recipiens penula ſpiritus
exprimit per ſiſtulam in altitudinem:
et ita ex inferiore loco caſtello collocato, ad ſaliendum aqua ſubminiſtratur. Nec tamen haec ſola ra-
tio Cteſibii fertur exquiſita;
ſed etiam plures et variis generibus aliae,
quae ab eo liquore preſſionibus coacto ſpiritu, efferre a natura mutuatos
effectus oſtenduntur:
uti merularum, quae motu voces edunt , atque engibata , quae bibentia tandem movent ſigilla, ceteraque quae delec- tationibus oculorum et aurium ſenſus eblandiuntur: e quibus quae maxi-
me utilia et neceſſaria judicavi, ſelegi, et in priore volumine de horo-
logiis, in hoc de expreſſionibus aquae dicendum putavi.
Reliqua, quae
non ſunt ad neceſſitatem, ſed ad deliciarum voluptatem , qui cupidio- res erunt ejus ſubtilitatis, ex ipſius Cteſibii commentariis poterunt invenire.
CAPUT XIII.
De Hydraulicis.
De Hydraulicis autem quas habeant ratiocinationes, quam breviſſime pro-
ximeque attingere potero, et ſcriptura conſequi, non praetermittam.
De materia compaota baſi, (a) arca (B) in ea ex aere fabricata collocatur. Su-
pra baſim eriguntur regulae (c) dextra ac ſiniſtra ſcalari forma compac-
123456

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index