Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Table of figures

< >
< >
page |< < (255) of 361 > >|
269255SECTIO UNDECIMA. intelligamus, ponemus primo nullum ineſſe pondus tubo: ita apparet ex
æqualitate inter actionem &
reactionem fundum durante globi impulſu non
aliter impelli ab aqua, quam pelleretur in contrariam partem à globo, ſi
hic immediate in fundum impingat.
Si vero pondera aquæ & tubi rationem
habere ponantur ut p ad π, diminuetur impulſus aquæ in fundum, eritque
impulſus totus ad impulſum reſiduum ut p + π ad p;
diſtribuitur enim im-
pulſus æqualiter in omnem tum aquæ tum tubi materiam, ſolumque fluidum
in fundum reagit.
Nunc autem in fundo B A parvulum fingamus foramen m, ſed per id
tamen aqua liberrime fluere putetur;
ita intelligimus, particulam aquæ per
foraminulum m ejectum iri durante impulſu;
neque tamen quantitas iſtius
aquæ determinari poterit;
pendet enim à rigiditate materiæ A P impulſum
recipientis:
ſi nempe materia iſta rigidiſſima ſit, fortior preſſio ſubſtituenda
eſt impetui, ſed minus durans;
conſideretur v. gr. idem impetus in duobus
diverſis caſibus:
ſit autem in uno preſſio quadrupla, in altero duratio preſ-
ſionis quadrupla, quod fieri poteſt cum materia rigidior eſt in caſu priori
quam poſteriori:
ita effluet in impulſu preſſionis minoris magisque durantis
dupla circiter quantitas quam in altero.
Poſſunt hoc modo rigiditates ma-
teriarum explorari:
ſed poſſunt etiam ex ſono.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index