Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Table of contents

< >
< >
page |< < (245) of 376 > >|
269245LIBER X. CAPUT XIII. tae, quibus includuntur aerei modioli (D) fundulis ambulatilibus (E) ex
torno ſubtiliter ſubactis, habentibus fixos in medio ferreos ancones (F),
et verticulis cum vectibus (G) conjunctos, pellibusque lanatis involutos.
Item in ſumma planitia foramina (P) circiter digitorum ternum, quibus
foraminibus proxime in verticulis collocati aerei delphini, (H) pendentia
habentes catenis cymbala (i) ex ore, infra foramina modiolorum chalata
intra arcam, quo loci aqua ſuſtinetur.
Ineſt in id genus uti infundibu-
lum inverſum, (K) quod ſubter taxilli (L) alti circiter digitorum ternum
ſuppoſiti librant ſpatium imum, ima inter labra pnigeos et arcae fundum.

Supra autem cerviculam ejus coagmentata arcula (M) ſuſtinet caput ma-
chinae, quae Graece χανὼν μουσιχὸς appellatur:
in cujus longitudine cana-
les, (N) ſi tetrachordos eſt, fiunt quatuor:
ſi hexachordos, ſex: ſi octo-
chordos, octo.
Singulis autem canalibus ſingula epiſtomia (p) ſunt, inclu-
ſa manubriis ferreis, collocata:
quae manubria cum torquentur, ex arca
patefaciunt nares (o) in canales.
Ex canalibus autem canon habet ordina-
ta in transverſo foramina, (R) reſpondentia in naribus, (S) quae ſunt in
tabula ſumma, quae tabula graece πίναξ dicitur.
Inter tabulam et cano-
na regulae (T) ſunt interpoſitae, ad eundem modum foratae et oleo ſub-
actae, ut faciliter impellantur, et rurſus introrſus reducantur, quae ob-
turant ea foramina, pleuritidesque appellantur;
quarum itus et reditus, alias obturat, alias aperit terebrationes. Hae regulae habent ferrea cho-
ragia (u) fixa et juncta cum pinnis, (w v x) quarum pinnarum tactus
motiones efficit regularum.
Continentur ſupra tabulam foramina, quae
ex canalibus habent egreſſum ſpiritus.
Regulis ſunt anuli agglutina- ti, quibus lingulae omnium includuntur organorum. (y) E modiolis au-
tem fiſtulae (z) ſunt continenter conjunctae pnigei cervicibus, 123

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index