Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

List of thumbnails

< >
21
21 (1)
22
22 (2)
23
23 (3)
24
24 (4)
25
25 (5)
26
26 (6)
27
27 (7)
28
28 (8)
29
29 (9)
30
30 (10)
< >
page |< < (7) of 530 > >|
277DE ARCHITEC. LIB. I. pro gnomone fuiſſe ſcribit plini{us} lib. XXXVI. cap. X. Eum enim, qui eſt in Cir-
co maximo, quòd eſſet terra multa obrut{us}, videre non potuim{us}.
Sed & extra vr-
bem via Appia, haud procul à ſepulcro Cæciliæ Metellæ vxoris Craßi (quod nunc
à ſcalptis bubulis capitib{us} caput bouis nuncupatur) in hippodromo, qui ab Antoni-
no Baßiano extruct{us} fuiſſe creditur, ſunt obeliſci partes cum notis Aegyptys.
Nam
Vergili{us} lectionem etiam ad picturam refert Aeneid.
lib. VI. his verbis:
Quin protin{us} omnia
Perlegerent oculis.
Euthygrammi & circini tradituſum. ] Per euthygrammum intelli-
go regulam, quaſi directi lineam dic{as}.
Ad regulam enim expenduntur, rectæ ſint
lineæ an obliquæ, Vt ad circinum circul{us}, quæque aliquam ei{us} partem referunt.
Præclaræ eruditionis eximy\’ iudicy horno Franciſc{us} Priſcianenſis monuit fieri po-
tuiſſe, Vt pro circini fuerit ſcriptũ cyclicis, Vt legatur ad hunc modum, euthygramis
&
cyclicis tradit vſum, id eſt rectæ circularis\’ lineæ. Id Verò existimauit, quòd
in cæteris diſciplinis, quæ à Vitruuio percenſentur numerando, quib{us} ornatum
vult Architectum, aduertit non eò veniſſe, vt maximè neceſſaria, atque adeò vul-
garia complecteretur.
Non debui amici & docti viri coniecturam negligere. sed
vt veteri poſſeſſori fundum vendicem, quod ignoraueram, Marcell{us} Ceruinus
Cardinalis (quo non habet Italia aut prudentiorem, aut literarum amantiorem)
ei{us} ei ſententiæ fuerat autor.
Audiui de eo, quod obſcuri{us} dixerat Priſcianenſis,
Græcos ſcriptores, quos legerat, geometriæ feciſſe veluti particul{as} {ἐυ}θυγραμμ{η\‘ν}
&
κυκΑικ{η\’ν} ad illam\’ referre figur{as}, quæ rectis lineis conſtarent, triangulum,
quadratum, rhombum, &
eiuſcemodi: ad hanc verò, quæ lineis obliquis perficeren-
tur, vti ſunt circulus, con{us}, cylindr{us}, &
ſimiles, facilem fuiſſe euthygrammis in
euthygrammi, &
cyclicis in circini mutationem. Facit Viri autoritas, vt multum
animaduerſioni tribuam:
neſcio tamen, quomodo nostra illa nobis magis placent, for-
taſſe quia nostra.
Vocem Verò turbigrammi, quæ in antiquis aliquot exemplarib{us}
inuenitur, ceu ſpuriam atque degenerem, quæue in alienam familiam irrepſerit,
omnino legitimarum numero eximim{us} &
reycim{us}. Verum eſto initium acceptæ
non paruæ cladis.
Lineis autem omnem graphidos ſcientiam perfici existimamus,
ys\’ ex Heronis ſententia, rectis aut non rectis.
Rectarum vna eſt ratio, nam ex æquo
intra ſua concluduntur puncta.
Non rectarum (Vt inquit ille) aliæ ſunt circulares,
aliæ obliquæ, aliæ inflexæ.
Mathematic{us} Apolloni{us} diuiſit ſimplici{us}, in rect{us},
circulares, &
obliqu{as}. Vt Parmenides dixerit figuram omnem eſſe aut rectam, aut
circumcurrentem, aut mixtam.
Gemin{us} line{as} in plan{as} & ſolid{as} partit{us} eſt.
Etlibrationum. ] Id eſt libramenti, quod perficitur libella inſtrumenti ge-
nere, quo ad regulam vniuerſa, quæ in plano iacent, coæquantur.
De qua re plura
libri VII.
cap. III. dicam.
Peropticen rectè ducuntur è quauis regione lumina. ] Optice
perſpectiua transfertur, de qua Aul{us} Gelli{us} noctium Atticarum lib.
XVI. cap.
XIIII. Huc Verò referri poteſt loc{us} lib. VI. cap. IX. in quo docet, quo pacto com-
munium parietum altitudini, aut angustiæ loci, immittendo lumine occurratur.

Quod ſi cui credibile erit ſpectaſſe Vitruuium ad diſpoſitionem, vt noxi{us} aër Vite-
tur, aut vt ad cœli regionem directiones fiant, ut vſui &
ſalubritati ædificia

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index