Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Page concordance

< >
Scan Original
261 247
262 248
263 249
264 250
265 251
266 252
267 253
268 254
269 255
270 256
271 257
272 258
273 259
274 260
275 261
276 262
277 263
278 264
279 265
280 266
281 267
282 268
283 269
284 270
285 271
286 272
287 273
288 274
289 275
290 276
< >
page |< < (256) of 361 > >|
270256
HYDRODYNAMICÆ
SECTIO DUODECIMA.
Quæ ſtaticam fluidorum motorum, quam hy-
draulico - ſtaticam voco, exhibet.
§ 1.
INter eos, qui preſſionis fluidorum intra vaſa ſubſiſtentium men-
ſuras dederunt, pauci regulas Hydroſtaticæ vulgares, quas in
ſectione ſecunda demonſtravimus, transgreſſi ſunt:
multa tamen
alia ſunt, quæ ad Hydroſtaticam proprie ſic dictam pertinent,
veluti cum actioni gravitatis vis centrifuga conjuncta eſt, aut vis inertiæ,
quod utrumque in præcedente ſectione commentati ſumus:
poſſentque hu-
jusmodi vires mortuæ excogitari &
combinari infinitis aliis modis. Non
vero hæc ſunt, quæ maxime deſideranda mihi videntur:
cum difficile non
ſit regulas ad id negotium dare generales.
Deſidero potius fluidorum ſtati-
cam, quæ intra vaſa moventur motu progreſſivo, veluti aquarum per cana-
les ad fontes ſalientes fluentium:
multiplicis enim uſus eſt, nec ab ullo tra-
ctata aut ſi qui mentionem de illa feciſſe dici poſſunt, ab his minime rectè
fuit explicata:
qui enim de preſſione aquarum per aquæ ductus fluentium
horumque requiſita firmitate ad preſſionem illam ſuſtinendam dixerunt, non
alias, quam pro fluidis nullo motu latis leges tradiderunt.
§. 2. Singulare eſt in iſta hydraulico - ſtatica, quod niſus aquarum
prius definiri non poſſit, quam motus recte fuerit cognitus, quæ ratio eſt,
quod tam diu latuit hæc doctrina;
parum enim ſolliciti hactenus fuerunt Au-
ctores in motu aquarum diſquirendo, &
velocitates ubique fere ex ſola aquæ
altitudine æſtimarunt:
quamvis autem ſæpe motus tam cito ad hanc veloci-
tatem tendat, ut accelerationes ſenſibus plane diſtingui nequeant, &
in in-
ſtanti omnis motus generari videatur, intereſt tamen, ut hæ accelerationes
recte intelligantur, quia aliter preſſiones aquarum fluentium definiri ſæpe
non poſſunt, proptereaque exiſtimavi, rem eſſe maximi momenti à motus
principio usque ad datum terminum mutationes illas utcunque

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index