Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

List of thumbnails

< >
271
271 (257)
272
272 (258)
273
273 (259)
274
274 (260)
275
275 (261)
276
276 (262)
277
277 (263)
278
278 (264)
279
279 (265)
280
280 (266)
< >
page |< < (257) of 361 > >|
271257SECTIO DUODECIMA. omni cura perpendere, experimentisque confirmare, quod paſſim in hoc
tractatu, præſértim autem in ſectione tertia, feci.
§. 3. Si ubique motus definiri poſſet, facile foret ſtaticam in fluidis
motis generaliſſimam formare:
ſi enim foramen, ſed id infinite parvum fin-
gas, eo ipſo in loco pro quo preſſio aquarum deſideratur, quæres primo
quanta velocitate aquæ per illud foraminulum ſint erupturæ &
cui altitudini
illa velocitas debeatur:
intelligis autem huic ipſi altitudini proportionalem
eſſe preſſionem, quam quæris.
Ex hoc principio petenda eſt preſſio quam ſuſtinet lamina horizonta-
lis L Q in figura quadrageſima tertia, ſi perforata non fuerit:
poſtquam enim
demonſtratum à nobis fuit in corollario ſecundo paragraphi trigeſimi primi
Sectionis octavæ, ſi foraminulum H infinite parvum fuerit ratione foraminum
M &
N: ratioque horum foraminum M & N indicetur per α & γ, fore altitu-
dinem velocitati aquæ per H erumpentis debitam = {αα X LB - γγ X NQ/αα + γγ}, inde
judicabimus niſum aquæ in laminam L Q non perforatam huic ipſi altitudini
proportionalem eſſe:
quod idem alio modo demonſtratum dedimus in para-
grapho decimo nono citatæ Sectionis:
Hinc ſequitur fieri poſſe, ut lamina L Q
nullam preſſionem patiatur, quantumvis magna ſupra eam fuerit altitudo aquæ,
ſcilicet quando γ = α √ (L B:
N Q), imo preſſionem in ſuctionem mutari
poſſe.
§. 4. Similiter obtinetur preſſio aquæ in laminam L Q, ſi vel hæc per-
forata fuerit foramine finitæ ratione amborum reliquorum magnitudinis.
Si
enim foraminulo infinite parvo lamina præter illud, quod eſt in H, perforata
fuerit, non poteſt non velocitate communi aqua per utrumque erumpere:
Et
cum hæc velocitas cognita ſit (per §.
30. Sect. 8.) pro foramine H, habetur
quoque velocitas, qua aqua per foraminulum, quod nempe concipimus,
erumpere debeat, atque ſic preſſionem aquæ cognoſcimus.
Fuerint v. gr. fora-
mina M, H &
N inter ſe æqualia, altitudo autem B L habuerit ad altitudi-
nem L Q rationem ut 10 ad 3, erit preſſio in laminam L Q ſubdecupla illius,
quæ eſt obturatis foraminibus H &
N.
Denique ſi in alio loco preſſionem aquæ deſideres, addes ſaltem alti-
tudinem, qua lamina L Q ſupra illum locum eminet, altitudini jactus per

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index