Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (13) of 300 > >|
27213DE HOROLOGIIS.
De Guomone, ſeu ſtylo figendo.
1 PRopriè loquendo ſtyli longitudo tanta eſt, quanta eſt diſtantia inter verticem M. axis, & parie-
tem;
ſeu lineæ normali à vertice axis ad parietem. Quamobrem è re erit punctũ illud, in quod
hęc normalis cadit, notare;
cadit autem ſemper in lineam horizontalem, vt ſupra dictum eſt, & ab eo
in linea horizontali notare lineam rectam æqualem huic diſtantiæ, ſeu vero ſtylo, eique adſcribere
hæc verba (longitudo ſtyli,) vt ſi accidat aliquando ſtylum à ſuo ſitu detorquerr, poſſit per eam reſti-
rui ad priſtinum.
Illud autem punctum ſic inuenies. Si murus ſit planus, & ad horizontem rectus, ex
vertice M.
notentur filo extenſo tria in muro puncta eadem ſemper fili longitudine retenta; nam
horum trium punctorum centrum per ſchol.
prop. 5. lib. 4. Euclidis, erit locus ſtyli proprius. Quod ſi
murus non ſit ſatis planus, aut ſit inclinatus, ineptus erit huic modo, quare opus erit libella, amuſſi, &

perpendiculo.
Si igitur inibi figatur ſtylus (qui ferreus ſit oportet) tantæ longitudinis, vt apex eius
congruatapici M.
axis, vel puncto illi vbi erat M. rectè habebit; horaſq; & alia, apice ſuæ vmbræ re-
ctè indicabit.
Dicitur autem talis ſtylus Gnomon, eo quod normalis ſit ad parietem; norma enim
11Gnomo@@
quid.
Græcis dicitur Gnomon.
2 Rectè porrò vertex vmbræ eius horas, & reliqua indicabit; quia ſicut M. apex axis referebat
22Ratio. centrum mundi, ita nunc apex ſtyli cum ſit loco eius idem referet:
& ſicut filum inde extenſum vſq;
ad murum referebat radium Solis in muri punctum terminatum, ſit apex vmbræ ſtyli in idem pun-
ctum parietis accidet;
radius enim Solis tangens apicem ſtyli eſt comes indiuiduus vmbræ illius.
3 Si ſtylo figendo Inſtrumentum ſit impedimento, amouendum eſt: quod ſi timeas ne amoto
Inſtrumento amittas verum locum verticis M.
adhibeas tale remedium. In ſublimi loco parietis af-
ſige baculum quempiam, ex quo liberè deſcendat perpendiculum deſinens exactè in pũctum M.
nam
amoto poſtea Inſtrumento ſtylus commodè figi poterit.
Neq; verò neceſſe eſt ſtylum eius eſſe lon-
gitudinis, quam ei antea definiuimus, immo ſolet fieri longior, altiuſque propterea figi, dummodo
apex eius puncto M.
congruat; ſolus enim apex eſt qui indicat. Fitautem longior, vt longiorem quo-
que vmbram, ac proinde viſibiliorem efficiat.
4 Stylo collocato delenda ſunt omnia lineamenta, quæſunt tam ſupra lineam horizontalem,
quam extra tropicos, tanquam inutilia:
actum demum lineæ coloribus depingendæ. Si ſolæ adſint
Italicæ, eæ nigro colore, ſi vero vna adſint etiam Aſtronomicæ, &
Babylonicæ diſtinguendæ ſunt
colorum varietate:
paralelli verò ſignorum, & arcuum diurnorum meridiana, æquinoctialis diuerſo
ab alijs pariter colore tingendæ ſunt.
Adduntur aliquando characteres ſignorum ſuis paralellis ſi-
cuti horarium indicat.
Numeri adſcribendi ſunt lineis horarijs ad eam partem, in qua lineæ ſunt la-
xiores.
Tandem in angulis vacuis addi ſolet ſententia quæpiam moralis de breuitate vitæ, aut fu-
ga temporis.
Volat irreuocabile tempus. Dies noſtri ſicut vmbra prætereunt. Puluis, & vmbra
ſumus, &
ſimilia.
Vſus deſcripti Horologij.
1 PRæcipua eius vtilitas eſt horas indicare, vt propterea Horologium denominetur. eam namque
horam indicat adeſſe, aut labi, quam vmbræ vertex propius attingit.
2 Indicat eodem vmbræ vertice horam meridianam.
3 Si adſint arcus diurni, indicat per eos quantitatem diei. Horam ortus, & occaſus.
4 Aliquando ſine paralellis, ſed tantum ex loco in linea horizontali notato, in quem cadit vmbra
Sole oriente, innoteſcit hora ortus, &
conſequenter reliqua.
5 Indicat vmbra alterum tropicorum percurrente, Solem illum cũdem percurrere, eſſeque Sol-
ſtitium, aut Æſtiuum, aut Hyemale.
Æquinoctium vero fieri percurrente lineam æquinoctialem.
6 Si adſint arcus ſignorum cum ſuis characteribus, manifeſtabit in quo ſigno Zodiaci, atq; etiam
in quanta eius parte Sol verſetur.
De alio Horario Cylindrico. Cap. III.
SIcuti ſuperius conſtruximus Horarium in plano planum; ita nunc alterum in concauo Cylindrico
conſtruemus, cylindricumq;
dicemus. quod nihil aliud eſt, quã portio Horologij deſcripti in con-
cauo cilindri continens tres tantum horas Italicam, Aſtronomicam, Babylonicam.
quæ inquam por-
tio ſupponitur tangere ſpæram mundi in ęquatore;
axemq; huius cilindri eſſe eundem cum axe mun-
di.
Quare latus cylindri@, quod coincidet cum linea Aſtronomica erit duplex tangens maximę decli-
nationis, acproinde eadem quam Aſtronomica in horario plano.
Huius imaginem infra poſitam
nunc intuere in figura 13.
in qua linea menta ſunt ſimilia lineamentis horarij plani. linea G B K. eſt
33Figura
13.
Italica I B C.
Aſtronomica H B I. Babylonica decuſſantes ſemutuo bifariam in B. vti ſupra. lineæ
tranſuerſales ſunt paralelli ſignorum, &
arcum hor. 10. & 14. Reliqua ſuo loco patebunt.
Neque vero lector exiſtimet hoc noſtrum horarium cylindricum eſſe idem cum eo, quodantea
circumterebatur, quodque erat portio faſciæ cylindricæ Zonam torridam referentis cum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index