Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of contents

< >
< >
page |< < (260) of 672 > >|
272260Diſſertatio Nona. truſus videtur ab externoaëre, vt vocant compreſſo; nam ſic
expreſſo æthere comprimeretur magis, &
illum iterum momen-
to reſorberet, cum in aperto Recipiente aër deſineret eſſe rarus:
Sin autem, vt Ariſtoteli tribuitur, tredecies milleſima pars aë-
ris, quæ priùs tam exiguo ſpatio continebatur, eadem adæqua-
tè repleat totum Recipiens, hoc illud eſt, quod omnem captum ſu-
perare dicitur;
perinde quippe eſt, ac ſi dixeris pollicem, nulla facta
adiectione, euadere in cubitum.
Grad. Equidem ab inanitatibus admittendis abhorreo: ſicut
enim tredecim millibus cyathorum vini ſi quis cyathum vnum
aquæ admiſcuerit, non ſatis aptè aquâ plenum vas diceret, ſed
vino;
ita quoque ſi in Recipiente omne ſpatium fuerit inane,
&
vnica tantùm pars tredecies milleſima relicta fuerit, abſolu-
tè vacuum pronunciandum eſſet (omitto hìc Logicum axioma,
*Negatio eſt malignantis naturæ*, nam exhauſtum &
exinanitum
dicimus cyathum, in quo vna aut altera vini guttula relicta eſt)
certè non plenum aëre, cùm inanitates tanto exceſſu ſuperent par-
ticulam illam.
Neque mihi facilè perſuadeo vim elaſticam aë-
ris, quæ vtique eſt naturalis virtus ſe explicandi, &
dilatan-
di, eam eſſe, vt exigat in tota aëriâ regione, ſi exularent
vapores, tredecies millies plas eſſe Vacui quàm Aëris, atque
huiuſmodi eſſe aërem, qui ſupra Atmoſphæram ſimplex &
ra-
rus, neque compreſſus, reperitur.
Admitterem potiùs vitrum
ſubtiliſſimo ætheri peruium, illumque eâdem vi, qua aër di-
ſtrahitur, intus attrahi, vt interijciatur ſeiunctis particulis, at-
que iterum exprimi ab aëre ſe contrahente, &
ad naturales di-
menſiones recipiente.
Quamquam pro eâ animi propenſione,
qua in Ariſtotelicos feror, non adeò abſurdè eos loqui arbi-
tror, qui materiam eandem, ſi diuerſimodè afficiatur, modò
maiori, modò minori ſpatio coæquari poſſe exiſtimant.
Nemini
certè abſonum videtur corpus aliquod veloci motu percurrere cen-
tum palmos, quo tempore non niſi decem ſpatij palmos lento mo-
tu percurrebat:
quia nimirum huic ſpatio aut illi ſucceſſiuè coa-
ptarinon ex ſolâ corporis ſubſtantiâ pendet, ſed prout hac aut il-
lâ velocitate mouetur:
neque enim idem eſt, corpus exiſtere,
atque ipſum moueri hoc aut illo impetu, ſiuè extrinſecùs im-
preſſo, ſiue promanante à naturali facultate.
Cum itaque cor-
pus non ſit ita certo ſpatio aſfixum, vt nullatenus alibi

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index