Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (258) of 795 > >|
272258DISSERTATIO erit iis, qui corporum naturam jam callent, eamque determinant,
quod nobis ob nimiam mentis caliginem, &
obſcuras Mathemati-
cas cogitationes intelligi non poſſe videtur.
EXPERIMENTUM CXXXIV.
Virga ferrea tenuis & longa, Experimenti CXXXI, in Igne can-
defacta fuit, ex quo ope ænei forcipis extracta, immergebatur
Aquæ, ſitu ad horizontem parallelo &
in Meridiano Magnetico;
extinctæ oſtendit illico cuſpis Borea vim poli Borei, qua Verſorii
polum Auſtralem attraxit;
cuſpis Auſtralis attraxit Verſoriipolum
Boreum:
erat autem Virgæ in Aquâ extinctæ vis attrahens multo
major, quam cum antea ſupra ſolum refrigerio committebatur:
Ad-
notarunt hoc mecum Gilbertus, Rohaultus, Boyleus, &
Wol-
fius;
verum nuper Cl. Reaumurius hoc obſervatum in dubium vo-
cavit in L’Hiſt.
de L’ Acad. Roy. A°. 1723. affirmans ſe ſæpius
hoc tentaſſe, ſed nunquam immediate poſt Ferri extinctionem ul-
lam vim Magneticam deprehendiſſe:
ſuſpicatus igitur Gilbertum &
Rohaultum non ſatis circumſpecte attendiſſe, &
concuſſiones aliquas
cum Ferro, cum extinguebatur, fuiſſe communicatas;
obſervave-
rat enim mallei ictus aut concuſſiones aptas eſſe ad Ferrum vi Ma-
gnetica imprægnandum:
Quid autem in hac controverſia agemus,
a cujus parte ſtabit veritas?
experientia me docuit, tum Gilbertum
cum ſibi aſſentientibus, tum Reaumurium fuiſſe veritatem aſſecu-
tos:
Ecce in quonam hic lateat ſubtilitas: ſi capiatur virga longa
tenuiſque, quali nos uſi fuimus in Experimento CXXXI, ſemper
poſt exſtinctionem in Aqua obſervatur illico vis ingens Magnetica;

verum ejuſdem virgæ portio unius pollicis duntaxat, aut virga ma-
joris craſſitiei &
ſimul admodum brevis, in Aqua extincta, nun-
quam acquirit vim Magneticam, ſenſibus obſervabilem:
idcirco
certum eſt, Reaumurium in ſuis Experimentis uſum fuiſſe virgis ni-
mis brevibus &
craſſis, in quibus vim Magneticam conſpicerenon
potuit;
Gilbertus, Rohaultus, Boyleus, Wolfius inſtituerunt Ex-
perimentum cum virgis tenuibus &
longis, ideo opinati vim Ma-
gneticam in omnibus extinctis obtinere ferramentis:
Diſcimus ex
ejuſmodi controverſiis, quanta cum cura ad omnes

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index