Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Table of contents

< >
< >
page |< < (531) of 568 > >|
272531DEDICATIO. præfinitus videri poſſit. Cæterum multiplicem
contemplandi materiam, Philoſophorum ingeniis
circa hæc cæleſtia corpora exorituram, quibus ve-
luti nova acceſſione mundum auximus, non per-
ſequar.
Unum hoc inanimadverſum eos præterire
nolim;
nempe quam non leve argumentum ad a-
ſtruendum pulcherrimum illum mundi univerſi or-
dinem, qui à Copernico nomen habet, Satur-
nius hic mundus adferat:
ſi enim gravatè olimiſti
ſyſtemati aſſentientibus, ſcrupulum demere potue-
runt quaternæ circa Jovem repertæ Lunæ;
mani-
feſtius utique nunc eos convincet unica illa circa
Saturnum oberrans, atque ob hoc ipſum quod uni-
ca eſt, noſtratis Lunæ ſimilitudinem magis ex-
primens:
ut omittam nunc aliam quoque Saturnii
globi cum hoc noſtro cognationem, quam in ſi-
mili axium utriuſque inclinatione invenient Aſtro-
nomiæ periti.
Quæ ſanè cum mecum reputo,
fieri non poſſe videtur, ut veritatem hiſce in rebus
tam feliciter repertam, tamque manifeſtis indiciis
fultam, ulla ætas obliterare valeat, quamdiu mo-
do obſervationum Galilæi aut noſtrarum aliqua me-
moria ſupererit.
Haſce igitur ut ab oblivione vindi-
carem, utque deficientibus forſan olim organis qui-
bus eaſdem repetere liceat, eſſet tamen unde aliquan-
do extitiſſe probari poſſet, hac qualicunque ſcriptio-
ne publicandas cenſui, omnibuſque impertiendas.
Quod autem Celſitudini Tuæ commentarium hunc
inſcripſerim, feci id non una ratione.
Tom. III. Xxx
Namque in

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index