Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Table of contents

< >
< >
page |< < (249) of 376 > >|
273249LIBER X. CAPUT XIV. centies ab pinnis rotae fuerint verſatae, ſemel tympanum planum circum-
agent impulſu dentis, qui ad latus eſt fixus tympani in cultro.
Igitur
oircuitio tympani plani, quotienscunque ad foramen perducet calculos,
emittet per canaliculum.
Ita et ſonitu et numero indicabit milliaria ſpa-
tia navigationis.
Quae pacatis et ſine metu temporibus, ad utilitatem et
delectationem paranda, quemadmodum debeant fieri, peregiſſe videor.
CAPUT XV.
De catapultarum et ſcorpionum rationibus.
Nunc vero quae ad praeſidia periculi, et neceſſitatem ſalutis ſunt inven-
ta, id eſt, ſcorpionum, catapultarum, et baliſtarum rationes, quibus ſym- metriis, comparari poſſint, exponam.
Omnes proportiones eorum or- ganorum ratiocinantur, ex propoſita ſagittae longitudine, quam id or- ganum mittere debet: ejusque nonae partis fit foraminum in capitulis magnitudo, per quae tenduntur nervi torti, qui brachia continere cata-
pultarum debent.
Eorum autem foraminum capituli ſic deformatur alti-
tudo et latitudo.
Tabulae, quae ſunt in ſummo et in imo capituli, paral-
lelique vocantur, ſiant craſſitudine unius foraminis, latitudine unius et
ejus dodrantis:
in extremis, foraminis unius et s. Paraſtatae dextra ac ſiniſtra, praeter cardines, altae foraminum quatuor, craſſae foraminum
quinum:
cardines foraminis s 9. A foramine ad medianam paraſtatam item foraminis s 9. Latitudo paraſtados mediae unius foraminis et ejus
1234567

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index