Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Table of contents

< >
< >
page |< < (536) of 568 > >|
277536CHRIST. HUGENII ruerunt, quas primùm à Joſepho Blancano & Franciſco
Fontana deſcriptas novimus;
adeo quidem inſolita ſpecie,
ut multis oculorum ludibria cenſerentur, imagineſque vitris
potius quam cælo hærentes:
donec pluribus eadem videnti-
bus, haud vano indicio proditas fuiſſe conſtitit.
Igitur ipſe quoque ad hæc cæli miracula conſpicienda ma-
gno deſiderio actus;
cum non niſi vulgaria ſuppeterent per-
ſpicilla, quinum aut ſenum pedum longitudine;
artem eam
qua vitra in hoſce uſus figurantur quanta potui cum cura di-
ligentiaque excolere aggreſſus ſum, nec piguit ipſummet o-
peri manus admoviſſe;
quoad multis ſuperatis difficultatibus
(nam plures in receſſu hæc arshabet quam prima fronte præ-
ferre videatur) ea denique vitra mihi effeci, per quæ ad hæc
ſcribenda præbitum eſt argumentum.
Continuo enim ad Sa-
turnum teleſcopia dirigens, aliam ibi rerum faciem reperi,
quàm pleriſque antehac fuerat credita.
Nam quæ vicinæ il-
li hærebant appendices, eas non ſane geminos planetas, ſed
quidvis potius aliud eſſe, diverſum vero ab his unumque nu-
mero planetam, majori intervallo à Saturno remotum, die-
bus ſexdecim circa eum ambire apparuit;
& hunc quidem
omnibus antehac ſæculis ignoratum.
De qua nova noſtra ob-
ſervatione tribusabhinc annis Aſtronomos certiores feci, pru-
denti conſilio obſecutus viri Illuſtris, ingenioque juxta ac vir-
tute conſpicui, Joh.
Capelani. Huic enim, uti & Gaſſen-
do aliiſque, cum Lutetiæ Pariſiorum agens, de Saturni co-
mite à me viſo narraſſem, multas ob cauſas cenſuit, non re-
ticendum tam gratum omnibus futurum nuncium, quoad il-
lud quod meditabar integrum Saturni Syſtema perſcripſiſſem.
Itaque anno 1656 die 5 Martii, de Saturni Luna (ita enim
novam ſtellam nec immerito appellavimus) obſervationem
emiſi , atque unà hypotheſin quæ cauſam reliquorum 11Vide ſupra
pag. 523.
ni phænomenôn contineret;
ſed hanc confuſo elementorum
quibus ſcribebatur ordine, quo tantùm, non ignoraſſe nos
eam illo jam tempore, teſtatum eſſet, aliique etiam ad vul-
ganda quæ commenti eſſent hoc pacto invitarentur, neque ſi-
bi præreptam quererentur inventionis gloriam.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index