Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii
page |< < (264) of 361 > >|
278264HYDRODYNAMICÆ eſſe, quanta in aqua ſtagnante ad altitudinem a - b. Ubi notari poteſt eſſe al-
titudinem b ad altitudinem o S, ſi nulla motus impedimenta aliena ſint, vena-
que effluens in o non contrahatur, in ratione quadrata foraminis o &
ſectionis
CE (aut c e).
Corollarium.
§. 11. Cùm b major eſt quam a, fit quantitas a - b negativa atque ſic
preſſio in ſuctionem mutatur, id eſt, latera canalis introrſum premuntur:
tunc
autem res ita conſideranda eſt, ac ſi loco columnæ aqueæ CT ſuperincumben-
tis &
in æquilibrio poſitæ cum aqua præterfluente, ſit columna aquea appen-
ſa e t, cujus niſus deſcendendi impediatur ab attractione aquæ præterfluentis:
veluti ſi v. gr. amplitudo canalis c e æqualis ſit orificio o, tunc erit b = o S, nul-
la habita ratione motus impedimentorum accidentalium:
hinc ſi tubulus ex ca-
nali deſcendat c r, hicque ſit aqua plenus à ſua origine c uſque in punctum t
cum orificio o ad libellam poſitum, manebit aqua c t ſuſpenſa ſine motu:
ſi verò
punctum t infra o poſitum ſit, deſcendet aqua per tubulum cr, &
effluet perpe-
tuo in r, neque tamen ut facile quis exiſtimare potuiſſet nondum hâc viſa theo-
ria, velocitas aquæ in r effluentis talis erit, quæ debeatur altitudini N P ſu-
pra r, etiamſi omnia impedimen@a auferantur, reſpondebit potius hæc velo-
citas, ſi modo tubulus admodum ſtrictus ſit ratione canalis, altitudini t r.

Si punctum t altius poſitum ſit puncto o, aqua ſua ſponte aſcendet &
cum
omnis canalem ingreſſa erit, aër per tubulum attrahetur, moxque vena aquea
in o effluens ab admixto aëre turbabitur pelluciditate atque ſoliditate orbata.
Ap-
paret igitur, quando preſſio futura ſit affirmativa &
quando negativa: nempe
eo major eſt in tubo preſſio, quo amplior eſt &
quo humilius poſitus: Al-
titudo b eſt quidem in theoria = {1/nn} X oS, ſi {1/n} denotet rationem inter am-
plitudinem orificii &
ejus tubi ſectionis, pro qua preſſio eſt definienda. Cum vero
obſtacula notabiliter diminuunt motum, conveniet potius in æſtimandis preſ-
ſionibus, ut'velocitas aquæ, qualis actu eſt, experimento cognoſcatur &
alti-
tudo illi velocitati debita pro b ſubſtituatur:
ſimiliter accuratius æſtimabitur
preſſio, ſi pro a non tam ponatur altitudo ſuperficiei aqueæ N P ſupra
effluxus locum, quam altitudo velocitatis, quacum aquæ actu effluant
ex canali eodem in loco abrupto:
Hæ tamen correctiones non ſemper locum
habent:
Iſtam vero theoriam generalem jam exemplis quibuſdam illuſtrabo.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index