Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Page concordance

< >
Scan Original
271 257
272 258
273 259
274 260
275 261
276 262
277 263
278 264
279 265
280 266
281 267
282 268
283 269
284 270
285
286
287 273
288 274
289 275
290 276
291 277
292 278
293 279
294 280
295 281
296 282
297 283
298 284
299 285
300 286
< >
page |< < (264) of 795 > >|
278264DISSERTATIO deorſum premi horizontem verſus, atque extremum Auſtrale in
hemiſphærio Terræ Auſtrali inclinari deorſum, elevari autem Bo-
reum, quia polus Magnetis Terreſtris Boreus prævalet in Terræ
patte Borea atque ad ſe attrahit Verſorii extremum Boreum,
verum polus Auſtralis ejuſdem Magnetis prævalet in Terræ he-
miſphærio Auſtrali, unde verſus ſe extremum Auſtrale Acus deter-
minat:
Quoniam igitur per Experim CXXXVI. inferior cuſpis virgæ
perpendiculariter poſitæ in hac regione polum Auſtralem Verſorii
attrahit, vi Borei poli a Terreſtri Magnete imprægnatur, quod fit,
quia inferior virgæ pars illi polo proxima eſt, adeoque tamdiu hæc
pars inferior virtutem poli Borei acci piet, quamdiu hæc propior
huic polo quam Auſtrali Magnetis fuerit, ſimulac vero cuſpis vir-
gæ inferior propius acceſſerit ad polum Magnetis Terreſtris Auſtra-
lem, hujus vim accipiet, plane oppoſitam priori, adeoque cuſpis
virgæ inferior attrahet polum Verſorii Boreum:
in eâ autem Ter-
ræ parte, in quâ vis utriuſque poli Magnetis Terreſtris ſibi eſt æ-
quilibrata, cuſpis virgæ inferior nulla vi donabitur:
Idcirco obſer-
vata fuit virgæ cuſpis inferior vi poli Borei Terreſtris imprægnata in
Terræ parte Septentrionali uſque ad latitudinem Auſtralem 8°, 17.
quia huc uſque visillius poliMagnetici ſeſe extendit; ultraLatitudinem
vero 15 graduum Auſtralem vis poliMagnetisAuſtralis prædominari in-
cepit, atque cum virgæ infimo extremo virtutem ſuam communicans,
fecitut hoc Verſorii polum Boreum attraxerit:
Erat utriuſque poliMa-
gnetici virtus fere in æquilibrio a latitudine Meridionali 0°, 52?
ad
8°.
17. hinc vix vi quadam imprægnabatur virgæ extremum utrum-
que.
Vidimus in Inclinationibus â Noellio obſervatis, Inclinatio-
nem Acus perpetuo imminui a latitudine Borea 38°, 40?
, uſque ad
Latitudinem Meridionalem 6°, 30?
. indicio vim poli Borei Magne-
tis Terreſtris eo uſque exporrigi:
inde autem recedendo magis ab
Æquatore Auſtrum verſus, inverſa fuit Inclinatoria Acus, &
cu-
ſpis, quæ in Septentrionali parte Terræ horizontem ſpectaverat, nunc
cœlum verſus dirigebatur, polo nempe Auſtralis Magnetis prædo-
minante, cujus vis fortior evaſit, donec ad latitudinem 35°, 25?

validiſſima fuerit, atque Acum ad horizontem perpendiculariter
erexerit, ideo quoque in præſenti obſervatione recte notatum fuit,
ad latitudinem Meridionalem 20° &
ulterius uſque ad 29° virgæ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index