Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

Table of Notes

< >
< >
page |< < (19) of 300 > >|
1 VT rationem vſuum tradendorum intelligamus, conſiderandum eſt in primis, qua ratione Qua-
33Primus
modus

per
vm-
bram
ſty-
li
.
drans ſit col ocandus aſtronomicè, vt eo recte vtamur.
Primo igitur quoniam latus eius A C. re-
fert
horizontem, indubium eſt, ipſum ſtatuendũ eſſe horizonti paralellum 2.
quia in eo Horologium
conſtructum
eſt per altitudines Solis vt ſcilicet ex altitudine Solis horam cognoſcamus, ideo vt So-
lis
altitudinem quouis momento temporis habeamus, ex centro A, exeat normaliter tenuis ſtylus
vel
arcus A I, cuiuſuis longitudinis.
poſtea Sole ſplendente Quadrantem manibus tenens, latere
A
C, ſuperius exiſtente, latere A B.
deorſum tendente perpendiculoq; liberè congruente (ſic enim
A
C, erit horizonti æquidiſtans) obuertemus in Solem, ita vt radij eius vix illuminent faciem Horo-
logij
, ſeu eam radant.
in quo ſitu erit planum eius in circulo Solis verticali, & vmbra A H, ſtyli A I,
proiecta
in faciem Horologij tantum cadet infra horizontalem lineam A C, quantum Sol ſupra ho-
rizontem
eleuabitur, ſecabitq;
arcum quadrantis ſecundum gradus altitudinis Solis. ſecabit etiã om-
nes
paralellos, quare &
paralellum currentem, ideſt debitum diei eurrenti; ſeu qui eſt è regione diei
currentis
in anno Horologij;
ſecabitque illum in eo puncto, in quo ſecabuntur a regula applica a tali
altitudini
debitæ tali horæ tabulæ, dum Horologium conſtruebatur:
atque idcirco linea horaria illi
puncto
propior matutina ſi mane, veſpertina ſi veſpere, labentem horam neceſſariò indicabit, v.
g.
ſit diei 18. Auguſti poſt meridiem indaganda hora in tali temporis momento, quo collocato aſtro-
nomicè
quadrante, vti docuimus, Sole S.
ſplendente vmbra A H. ſtyli A I. ſecans omnes paralel-
los
, ſecet etiam paralellum currentem, ideſt debitum diei 18.
Auguſti (qui dies quamuis non ſit in
quadrante
expreſſus, tamen ſecundum iudicij æſtimationem, cum ſit poſt 14.
diem ibi expreſſum
per
paralellum 6.
qui eſt tertius . imaginor eum paulo poſt 14. ſimiliter imaginor paralellum corre-
ſpondentem
huic diei, &
conſequenter ſatis propinquum paralello tertio . ad dexteram) ſecet au-
tem
in puncto K.
quod cadat inter 4. lineas horarias, ideſt inter 11. & 12. necnon inter 22. & 23. cum
vero
priores duæ ſint matutinæ, tempus autem præſens ſit veſpertinum, non facient ad rem;
ideo
ſecundæ
tantum inſeruient, ideoq;
indicatur elapſam eſie horam 22. & quidem paulò ante, cum pun-
ctum
K.
paululum cadat ſupra 22. ſi dies currens fuiſſet 14. aſſumendus fuiſſet paralellus tertius . qui
ſectus
fuiſſet ab vmbra propè K.
indicaſſetq; horam ferè eandem.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index