Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

Table of Notes

< >
< >
page |< < (19) of 300 > >|
27819DE HOROLOGIIS. nuoſas ſicuti ſuperiores. atque hoc vnum lucri, ſeu pulchritudinis bonum aſſequuntur. huius exem-
plum vides in adiecta figura 18′.
Alij vtuntur alia tabula, a noſtra, in qua calculatæ ſunt altitudines
1118. figu-
ra 2. qua
drantis.
per ſingulas graduum decurias ſignorum Zodiaci;
breuius quidem, ſed non exactius horologia con-
ſtruunt, de qua tabula in fine breuiter dicam.
Deſcripſis Anno, & horis, ponantur an aliquo ſpatio vacuo hæc, Ad lat. 44 {1/2}. vna cum quapiam
22De alia
tab. altit.
ſententia morali de breuitate vitæ, de fuga temporis, vel alia.
9 Tandem deſignandæ ſunt duæ pinnulæ ciuſdem altitudinis, vna apud A, altera apud B. Poſtea
hæc omnia lineamenta tranſcribantur in aliquam mundam ſaperficiem ſolidiorem;
vel ipſum hoc
horologium tali ſuperficiei agglutinetur.
omnia autem quæ ſunt extra quadrantẽ præter Annum, &
pinnulas circuncidantur.
demum ex centro A, tenui filo paulo @ongiori quam latus quadrantis perpen-
diculum pendeat.
eritq; abſolutum horologium viatorium, ſeu mobile de cuius vſu modò dicendum.
10 Sciat lector poſſe per præmiſſam ad lat. 44 {1/2}. altitudinum tabulam, deſcribi eodem modo ci-
tra ſenſibilem errorem horologia ad lat.
44. & 45. vel quod idem eſt, Horologium ipſum deſcriptum
ad lat.
44 {1/2}. inſeruire etiam pro lat. 44. & 45.
Varij vſus Horologij in Quadranti deſcripti; quorum nonnulli noui ſunt,
ac valde vtiles. Cap. II.
1 VT rationem vſuum tradendorum intelligamus, conſiderandum eſt in primis, qua ratione Qua-
33Primus
modus
per vm-
bram ſty-
li.
drans ſit col ocandus aſtronomicè, vt eo recte vtamur.
Primo igitur quoniam latus eius A C. re-
fert horizontem, indubium eſt, ipſum ſtatuendũ eſſe horizonti paralellum 2.
quia in eo Horologium
conſtructum eſt per altitudines Solis vt ſcilicet ex altitudine Solis horam cognoſcamus, ideo vt So-
lis altitudinem quouis momento temporis habeamus, ex centro A, exeat normaliter tenuis ſtylus
vel arcus A I, cuiuſuis longitudinis.
poſtea Sole ſplendente Quadrantem manibus tenens, latere
A C, ſuperius exiſtente, latere A B.
deorſum tendente perpendiculoq; liberè congruente (ſic enim
A C, erit horizonti æquidiſtans) obuertemus in Solem, ita vt radij eius vix illuminent faciem Horo-
logij, ſeu eam radant.
in quo ſitu erit planum eius in circulo Solis verticali, & vmbra A H, ſtyli A I,
proiecta in faciem Horologij tantum cadet infra horizontalem lineam A C, quantum Sol ſupra ho-
rizontem eleuabitur, ſecabitq;
arcum quadrantis ſecundum gradus altitudinis Solis. ſecabit etiã om-
nes paralellos, quare &
paralellum currentem, ideſt debitum diei eurrenti; ſeu qui eſt è regione diei
currentis in anno Horologij;
ſecabitque illum in eo puncto, in quo ſecabuntur a regula applica a tali
altitudini debitæ tali horæ tabulæ, dum Horologium conſtruebatur:
atque idcirco linea horaria illi
puncto propior matutina ſi mane, veſpertina ſi veſpere, labentem horam neceſſariò indicabit, v.
g.
ſit diei 18. Auguſti poſt meridiem indaganda hora in tali temporis momento, quo collocato aſtro-
nomicè quadrante, vti docuimus, Sole S.
ſplendente vmbra A H. ſtyli A I. ſecans omnes paralel-
los, ſecet etiam paralellum currentem, ideſt debitum diei 18.
Auguſti (qui dies quamuis non ſit in
quadrante expreſſus, tamen ſecundum iudicij æſtimationem, cum ſit poſt 14.
diem ibi expreſſum
per paralellum 6.
qui eſt tertius ♌. imaginor eum paulo poſt 14. ſimiliter imaginor paralellum corre-
ſpondentem huic diei, &
conſequenter ſatis propinquum paralello tertio ♌. ad dexteram) ſecet au-
tem in puncto K.
quod cadat inter 4. lineas horarias, ideſt inter 11. & 12. necnon inter 22. & 23. cum
vero priores duæ ſint matutinæ, tempus autem præſens ſit veſpertinum, eæ non facient ad rem;
ideo
ſecundæ tantum inſeruient, ideoq;
indicatur elapſam eſie horam 22. & quidem paulò ante, cum pun-
ctum K.
paululum cadat ſupra 22. ſi dies currens fuiſſet 14. aſſumendus fuiſſet paralellus tertius ♌. qui
ſectus fuiſſet ab vmbra propè K.
indicaſſetq; horam ferè eandem.
Si aliunde non conſtaret tempus eſſe pomeridianum, obſertiandum eſſet bis ex vmbra ſtyli (inter-
44An tem-
pus ſit an
remerid.
vel pome.
merid.
poſita aliqua temporis mora) an Solis altitudo creſcat, vel decreſcat;
qua creſcente eſt matutinum,
decreſcente v@ſpertinum:
circa meridiem vero inſenſibiliter variatur.
Nonnulli pro ſtylo, vtuntur pinnacidio A. normaliter eleuato cum vſui fuerit, obſeruantes vm-
bram lateris eius A L.
quod centro A. coniungitur pro vmbra ſtyli, neq; adhibent perpendiculum,
ſed tantum ſecundum ſenſus æſtimationem ſtatuunt latus A C.
ad libeliã, ſeu horizonti æquidiſtans.
Atq; hic primus eſt modus, magis quidem naturalis quam ſequens: ſequens tamen eſt magis vtilis,
vt mox patebit.
qua propter in eo exponam omnes vſus, tam ei propius quam ſuperiori, atque etiam
communis alteri quadrantiiam vſitato.
De ſecundo modo præstantiori vtendi Quadrante per perpendiculum,
& pinnulas.
1. REquirit hic modus binas pinnulas, & perpendiculum, non enim obſeruat vmbram ſtyli, ſed
55Secisndus
modus
per per-
pendicu-
lum.
loco vmbræ filum perpendiculi conſiderat.
& propterea in vſu eius requirit diuerſam qua-
drantis poſitionem a ſuperiori, nam collocandus eſt in verticali Solis, ita vt centrum A.
vergat in So-
lem, &
latus A B. pinnularum congruat radio Solis. quod fiet, ſi obuerſo in ſplendentem Solem

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index